Quantum redactiones paginae "Georgius Carolus Huysmans" differant

Content deleted Content added
automaton: Substituens Image:Joris-Karl_Huysmans_photographed_by_Dornac.jpg pro Image:Huysmans.jpg. CommonsDelinker hanc rationem dedit: [[:c:COM:FR
de notionibus
Linea 6:
Carolus-Maria-Georgius Huysmans fuit filius litographi Godefridi Huysmans et magistrae Malvinae Badin. Cum pater mortuus est, octo annos natus erat. Vitricum cui mater mox nupserat, repudiavit. Ipse numquam uxorem duxit nec liberos habuit.
 
Ut originem [[Nederlandia|Batavicam]] patris honoraret, praenomen Joris-Karl sumens primum librum ''Le Drageoir à épices'' anno 1874 edidit. Cum sermo eius singularis, verborum supellex, dicacitas, amplissima doctrina, res minutatim narratae laudari non desisterent, Huysmans auctoritate [[Aemilius Zola|Aemilii Zola]] motus primo se scriptoribus [[Naturalismus humanisticus|naturalisticis]] applicavit. Post medios annos octogesimos autem vehementer pertinuit ad litteras [[Decadentismus|decadentismi]]. Non solum fabulas, sed etiam commentaria de arte scribens picturam [[Impressionismus|impressionisticam]] et [[Symbolismus (artes)|symbolisticam]] adiuvavit.
 
Opus illustrissimum est fabula romanensis ''À rebours'' (edita anno 1884); Huysmans iuvenem nomine Des Esseintes ostendit qui a societate civili abhorrens domum recedit, se totum studio [[aesthetica|aesthetico]] et [[mystica|mystico]] dedit, fere mente turbatur. Nota est bibliotheca in capite tertio descripta quae latinitate cum classica condemnata, tum corrupta praedicata a [[Petronius|Petronio]] inchoat et in scriptoribus invasionum barbaricarum atque ineuntis medii aevi deficit. Summus liber ''À rebours'' etiam «breviarium decadentiae» ([[Arthurus Symons]]) habitum est, Huysmans a [[Stephanus Mallarmé|Stephano Mallarmé]] (is carmen ''Prose pour Des Esseintes'' scripsit), [[Anscharius Wilde|Anschario Wilde]] aliisque auctoribus aetatis quae [[finis saeculi]] ''(fin de siècle)'' dicitur, dilectus est.
 
[[Fasciculus:Joris-Karl Huysmans photographed by Dornac.jpg|thumb|Postquam Huysmans ''À rebours'' edidit, [[Julius Barbey d' Aurevilly]], scriptor catholicissimus, aut ostium manuballistulae aut pedem crucis ei optandum esse dixit.]]
Scripta eius opinione [[pessimismus|austerrima]] insignia sunt, quae philosophiam [[Arthurus Schopenhauer|Arthuri Schopenhauer]] ei commendavit. Huysmans qui puer se a fidem catholicam removerat et in libro ''Là-bas'' (edito anno 1891) missam ad satanam venerandum descripserat, annis nonagesimis tamen magis magisque ad ecclesiam obvertus est quod per opera huius temporis eminuit. Particeps [[Renovatio catholica (litterae)|Renovationis catholicae]] vel commune artificibus catholicis cogitavit instituendum in municipio [[Ligugé]] quo Benedictini abbatiam mediaevalem aedificaverant. Anno 1900 una cum aliis scriptoribus [[Academia Goncourt|Academiam Goncourt]] ad litteras linguae Francogallicae fulciendas condidit.
 
Huysmans officialis ministerii rerum intestinarum 32 annos muneribus publicis functus est. Libro quod maxime vendebatur ''La cathédrale'' anno 1898 edito denique vitam scribendo sustentavit. Anno 1892 eques [[Legio Honoris|Legionis Honoris]] pro muneribus rei publicae susceptis, anno 1905 praefectus pro operibus scriptis factus est. Mortuus est cancro maxillae, sepultus est in Coemeterio [[Mons Parnassus (Lutetia)|Montis Parnassi]].