Quantum redactiones paginae "Blossius Aemilius Dracontius" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
== Opera ==
{{In progressu}}
=== ''Satisfactio'' ===
''Satisfactionem'' Gutemundo Dracontius dedicavit ut sibi veniam daret, cum in carcere esset. Nam Poeta carmen suum ut "satisfactionem", id est "actionem satisficiendi ei, quem laesimus"<ref>Forcellini</ref>, regi dare voluit.
Line 17 ⟶ 16:
Constat Dracontium hic [[Publius Ovidius Naso|Ovidium]] imitatum esse, qui in [[Tristia|Tristiis]] suis Caesarem [[Augustus (imperator)|Augustum]] precatur ut sibi reditum ex exsilio concedat. In hoc libro, [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]] quoque imitatur, et e scriptura sacra petit nonnulla verba nec non permulta exempla peccatorum quibus Deus et, postea, reges, veniam dederunt. Addit etiam verba de Vincomalo, cui veniam dederat [[Geisericus]], ut demonstret et Vandalos clementia uti potuisse; sic Dracontius spes suas in potestate litterarum et religionis christianae deponit.
 
=== ''De Laudibus DeDei''i ===
In carcere Dracontius composuit etiam tres libros de laudibus Dei in hexametris, in quibus celebratur gloria Dei; liber primus de Creatione mundi, de terrestri paradiso et de natura tractat; secundus de Redemptione; tertius de vita aeterna.