Quantum redactiones paginae "Linus Pauling" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
Una cum [[Maria Curie]] Pauling est solus homo qui bis praemium nobelianum accepit, accurate: anno [[1954]] [[Praemium Nobelianum Chemiae|Nobelianum Chemiae Praemium]] studii [[biochemia]]e causa et anno [[1962]] [[Praemium Nobelianum Pacis Componendae]] quia [[exarmatio nuclearis|contre arma atomica]] pugnaverat, abstulit.
 
Ab anno 1968 ad medicinae studium sese convertit atque novum medicinae genus professus est quam [[Medicina orthomolecularis|medicinam orthomolecularem]] appellavit<ref>"[http://www.cellmedsoc.org/research_archive/NHC/studien_pdf/old/orthomolecular_psychiatry.pdf Orthomolecular Psychiatry]", ''Science'' 1968(60) : 255-271 et "Orthomolecular Somatic and Psychiatric Medicine", ''Journal of Vital Substances'' 1968(14) : 1-3.</ref>. Putabat enim sanitatem corporis humani in recto (Graece ''ortho''-) numero [[Molecula|molecularum]] in corpore naturaliter versantium constare. Contra pleraque medicamina, ut substantias adventicias, etiamsi nonnumquam ad morbum impugnandum necessarias, valetudini periculosa iudicabat. In eorum vicem vitaminorum supplementum (in primis [[Vitaminum |vitamini C]]<ref>''Vitamin C, the common cold, and the flu'', Freeman, 1976</ref>) aliorumque elementorum corpori in parva quantitate necessariorum suadebat ultra illam copiam quae e communi cibo ingeritur<ref>L. Pauling, ''How to live longer and feel better'', Freeman, 1986.</ref>. Ad illam doctrinam divulgandam anno 1973 ''The Linus Pauling Institute of science and medicine'' conditum est. In quo non multum profecit quia Institutum Sanitatis Civitatum Foederatarum (''National Institute of Health'') novam doctrinam non comprobavit.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>