Quantum redactiones paginae "Flavus" differant

Content deleted Content added
m ~ (10K)
m Ovidiius→Ovidius (10K)
Linea 5:
 
== De usu ==
Inter omnes constat difficile esse colores describere et inter varias linguas conferre, nam quamquam chroma sive prisma visuale idem omnibus est, cuique populo sui sunt [[mores]] quibus varios colores distinguant vel inter se opponant. Nec sunt enim ''flavus fulvus luteus'', etsi ad eundem fere colorem referantur, plena synonymia coniuncta. Quamquam enim [[aurum]] et ''flavum'' ([[Vergilius|Verg.]] ''[[Aeneis|Aen.]]'' 1.592) et ''fulvum'' (Verg. ''Aen.'' 7.279), aut [[harena]] et ''flava'' ([[OvidiiusOvidius|Ov.]] ''[[Metamorphoses (Ovidius)|Met.]]'' 14.448) et ''fulva'' (Verg. ''Aen.'' 6.643), ab antiquis dicebatur, tamen multae sunt res quibus unum tantum adiectivum apponi solebat, sicut [[leo]]ni ''fulvus'' (Ov. ''Met.'' 1.304; [[Seneca|Sen.]] ''[[Epistulae morales ad Lucilium|Ep.]]'' 64.4) aut [[mel]]li ''flavum'' ([[Lucretius|Lucr.]] 1.938; Ov. ''Met.'' 1.112), ac pro [[vitellus|vitello]] ''luteum'' ([[Gaius Plinius Secundus|Plin.]] ''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 30.141).
 
== De origine ==