Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 5:
::Fortasse oblitus es, o amice: quando paginam ad novum nomen moves, necesse est fontem fidei dignum novi nominis in pagina ipsa citare. Si id non facis, alii recte paginam removebunt. Exempli gratia, an fontem nominis "[[Nucetum Magnum]]" habes? [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 20:46, 27 Maii 2017 (UTC)
:::Opus tuum ad interim correxi: Vicipaedia enim Francogallica nomina Latina "Nucenum Magnum", "[[Nucenum Minus]]" praebet. Nobis licet nomina e documentis seu libris fidei dignis trahere, non ex etymologiis. Oportet insuper fontes fidei dignos citare. Vicipaediae aliae utiles certe sunt, sed errores continent! [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 09:07, 28 Maii 2017 (UTC)
 
== [[Cyanus]] ==
Fontem verbi Latini "cyanus" non repperi; fontem nullum citavisti. Repperi autem duo nomina Latina "cyaneus" (= caeruleus obscurus) et "cyaninus" (= cyaneus lividior). Ad "cyaninum" movi, fonte citato, sed, si re vera fontem Latinum "cyani" habes, possumus motum meum revertere. [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 12:54, 28 Ianuarii 2018 (UTC)