Quantum redactiones paginae "Géza Vermes" differant

m
Summarium vacuum
No edit summary
mNo edit summary
{{Capsa hominis Vicidata}}
[[File:Vermes Géza.jpg|300pxupright=1.5|thumb|Géza Vermes, 2007]]
'''Géza Vermes''', stylo [[Hungarice|Hungarico]] ''Vermes Géza'' ([{{IPA|ˈvɛrmɛʃ ˈɡeːzɒ}}]), natus est in [[Makó]] [[Hungaria]]e die [[22 Iunii]] [[1924]]; mortuus est die [[8 Maii]] [[2013]]. E familia Iudaica ortus ad religionem Catholicam cum parentibus annum agens septimum adhaesivit. In Hungaria eruditus est usque ad annum 1942 clericusque Catholicus factus est. Inde, patre et matre in [[Holocaustum|Holocausto]] necatis, [[Belgica]]m, deinde [[Anglia]]m petivit. Gradum doctoris meruit [[Universitas Catholica Lovaniensis|Universitatis Catholicae Lovaniensis]] ubi ille primus dissertationem de [[Manuscripta Maris Mortui|manuscriptis Maris Mortui]], eo tempore nuper repertis et aegre accessibilibus, conscripsit. Apud [[Universitas Novocastellensis|Novocastellenses]] docuit et mox [[Universitas Oxoniensis|Oxonienses]], ubi socius fuit [[Collegium Wolfson (Oxonia)|collegii Wolfson]]. Notus est propter opera de origine [[Religio Christiana|Christianitatis]], de vita [[Iesus Christus|Iesu Christi]], et de manuscriptis Maris Mortui, quorum versionem [[Anglice|Anglicam]] anno [[1961]] primum divulgavit. Ad religionem proavorum Iudaicam anno circiter 1957 revenit.