Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

m
===De institutorum studio===
[[Fasciculus:Pertinax Providentia Aureus.jpg|thumb|Pertinacis [[Aureus|aureus]] qui tres menses tantum regnavit sed optimus imperator fuisse a Dione iudicabatur<ref>Libro 74.</ref> qui ab eo praetor designatus est.]]
Non enim omni aetati aequaliter operam dedit: si quidem totum opus mille fere annos, res inter [[Aeneas|Aeneae]] adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est circiterad duodevigintiduodevicenos annos persingulis librumlibris, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno [[49 a.C.n.]] incipiens) et librum LII ([[29 a.C.n.]]), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam duobini anni persingulis librumlibris. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque ad [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippense proelium]]). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit vigintivicenos annos perin librumsingulis libris. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam decemdeni anni persingulis librumlibris. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia<ref>Nobis respublica Romana oligarchia potius quam democratia fuisse videtur, sed Dio aliter sentiebat.</ref> comparata.
 
Si quidem fere omnia quae ad leges institutaque sive cum fide observata sive violata sive novata pertinent magna cura colligit et saepe cum publicis moribus aetatis suae comparat<ref>E.g. 55.23-26. 60.4 et 7 etc.</ref>, in aliis rebus quae ei digna memoria tantum memorat<ref>I.2.</ref>. Eventa minoris momenti et personas quae secundas partes agunt praetermittere solet : ita libro XLIV ineunte quem totum occiso Caesari dicavit, quattuor tantum coniuratos nominat (duos Brutos, [[Gaius Trebonius|Trebonium]], Cassium), 'taedium lectori ne faceret'<ref>XLIV.14.</ref>. Primo libro [[De bello civili|de Bello civili]] Caesar deliberationes in senatu primis mensis Ianuarii diebus anno [[49 a.C.n.]] habitas accurate describit et varias senatorum sententias enumerat, quia demnonstrare vult [[Pompeius|Pompeium]] ab inimicis suis ad bellum civile impulsum esse.
Contra Dio Cassius illas disceptationes praetermittit et omnia ad Pompeium et Caesarem refert velut ac si fato quodam insuperabili illi duo duces, qui supra ceteros cives eminebant nec parem sibi dignitatem in republica iam tolerare poteranttolerabant, rivalitatisinimicitiae decidendaedecertandae causa ad bellum civile suscipiendum necessario traherentur. Ut saepe fit, in hoc loco heroicum et tragicum humili historiae humanae praetulit.
 
A contrario parvum factum paene nullius historici momenti solus exstantium auctorum tradidit : quia duos viros ex eadem gente in idem sacerdotum collegium cooptari non licebat (quam legem per Dionem stetit quin omnino ignoraremus), anno 57 a.C.n. consul [[Publius Cornelius Lentulus Spinther|Lentulus Spinther]] filium e [[Gens Cornelia|gente Cornelia]] in [[gens Manlia|gentem Manliam]] per adoptionem transtulit : ita [[augur]] fieri potuit nec postea idcirco nomen mutavit<ref>XXXIX.17.</ref>. Qua re gesta memoranda Dio demonstrabat quantopere et ipsi primores civitatis spretis ob ambitionem legibus morem maiorum parvi fecerint et rempublicam in diem corruptiorem necesse fuerit in monarchiam mutari.
160

recensiones