Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

m
m (geopraphia→geographia &c.)
* ''[[Historia Romana (Dio)|Historia Romana]]''
=== De arte Cassiana conscribendae historiae ===
Commentatores Dionis omnes ''[[Historia Romana (Dio)|Historiam Romanam]]'' [[Thucydides|Thucydidis]] admiratione imitationeque perfusam esse cognoverunt<ref>[[Photius I (patriarcha Constantinopolitanus)|Photius]], ''[[Bibliotheca (Photius)|Bibl]]''. 71. Litsch (1893), Kyhnitzsch (1894) etc.</ref> : non tantum sententias enim sed ipsa verba et locutiones rariores ex illustris praecessoris operibus repetivit, quae, cum valde diversis aetatibus aptantur, velut quandam aeternitatem cum humanae naturae tum Fortunae vicissitudinum et moralium praeceptorum ex historiis ducendorum manifestare videntur. Exemplo Thucydidis et ceterorum historicorum antiquorum post illum, narrationem rerum gestarum saepe intermittit lectorem ad eventorum mutationumque momenta examinanda ut invitaret. In primis tum longas (nonnumquam longissimas) orationes a sese fictas in ore personarum ponit : ita lectorem in medias res ducere vult, argumenta quae in utramque partem dici possunt ut cognoscat atque velut ipse praesens deliberationi intersit. In quo traditionem historicorum antiquorum sequitur : historicus modernus nonnulla excerpta [[Cicero|Ciceronis]] orationum in appendice operi suo adnexa poneret, contra Dio duas longas orationes quas ipse Graece conscripsit in [[Arpinum|Arpinatis]] hominis ore posuit (libro XLIV de amnestia post caedem [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] et libro XLV qua senatoribus persuadet ut [[Marcus Antonius|Marco Antonio]] bellum indicent) : nec verae sunt nec merae interpretationes sed, e pluribus Ciceronis scriptis concinnatae, et opiniones et genus dicendi eius observant. Simili modo libro XXXVIII<ref>XXXVIII.39-46.</ref> Caesaris contionem adapud [[Centurio|centuriones]] [[Vesuntio|Vesontione]] habitam legimus aliquanto dissimilem eiusdem primo libro [[De bello Gallico|de Bello Gallico]] ab ipso Caesare oratione obliqua relatae<ref>BG I.40.</ref>. Item aliae longae orationes leguntur : libro XLIV Marci Antonii in [[Forum Romanum|Foro Romano]] super cruento Caesaris cadavere, [[Quintus Fufius Calenus|Quinti Fufii Caleni]] libro XLVI pro Marco Antonio contra Ciceronem, [[Marcus Vipsanius Agrippa|Marci Agrippae]] et [[Maecenas|Maecenatis]] libro LII in controversia [[29 a.C.n.]] habita utrum libertas populo reddenda an monarchia instituenda esset, libro LV sermo inter Augustum et [[Livia Drusilla|Liviam]] uxorem de poenis coniuratorum, libro LVI Augustus equites senatoresque ad uxores ducendas liberosque tollendos adhortans<ref>LVI.2-9.</ref> et laudatio funebris defuncti imperatoris a successore [[Tiberius (imperator)|Tiberio]] in [[Rostra|rostris]] dicta<ref>LVI.35-41.</ref>... Et adhortationem philosophicam historiae inseruit, scilicet consolationem Philisci cuiusdam<ref>Qui fuerit vel an omnino fuerit difficile dictu est.</ref> ad exsulem Ciceronem a se inventam qua Cicero a philosopho Graeco ad malam fortunam fortiter patiendam et solacio sapientiae utendum invitatur<ref>XXXVIII.18-30.</ref>. Ita et doctrinas philosophicas illius temporis in opus suum inducit quae mox a Cicerone in orbem Romanum divulgatae sunt.
 
===An compilator fuerit===
160

recensiones