Quantum redactiones paginae "Linguae Morduinicae" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
{{Augenda|2018|01}}
'''Linguae Morduinicae'''<ref>[http://books.google.ru/books?id=LLk-71jN4PoC&pg=PA391&lpg=PA391&dq=Morduini&source=bl&ots=RQ1YFEtGQi&sig=vde4meR0oMHGJO81R9xyFMAe5Zc&hl=ru&ei=y6-6TeePKoSAOqDFmdoF&sa=X&oi=book_result&ct=result&resnum=7&ved=0CE4Q6AEwBg#v=onepage&q=Morduini&f=false ''Nova acta eruditorum...'', p. 391]</ref> duae sunt linguae gentis [[Mordua|Morduae]]. Linguae sunt familiae Permicae, quae ad ramum [[linguae Finno-Ugricae|Finno-Ugricam]] [[linguae Uralicae|linguarum Uralicarum]] pertinet. Interdum ante saeculum vicesimum pro una lingua habebantur. In [[Mordovia]] [[Russia|Russiae]] ambae [[Lingua publica|statu publico]] utuntur. Circa 431 milia hominum anno 2010 linguis Morduinics loquebantur. Scriptura utuntur [[Abecedarium Cyrillicum|Cyrillica]] cum [[Signa diacritica|signis diacriticis]] non multis.
 
== De divisione linguarum Morduinicarum ==
 
Duae linguae Morduinicae sunt [[lingua Erzia]] et [[lingua Moxel]]<ref> De nomine videas [[Willielmus de Rubruquis]], ''[[Itinerarium (Rubruquis)|Itinerarium]]</ref>. Sunt et aliae gentes Morduinicae, praeter Erzia et [[Moxel]], quae linguis Morduinicis loquuntur, sicut Šokša, Terjuchane, Karatai. In linguam Erzia dialecti eorum includuntur. Linguae Erzia propior fuit, ut videtur, et [[Lingua Meśčerica|lingua Meśčerica]], quae saeculo sedecimo abolevit.
 
== De grammatica ==
Linguae sunt [[Lingua synthetica|syntheticae]], agglutinativae, harmoniam vocalium habent (quod inter linguas Finno-Ugrics rarum est, sed linguis Turcicis solutum). Nomina duodecim casus habent, verbum unumquodque duas varias declinationes habere potuit, cum obiecto et sine eo. Septem modos verba Morduinica habent: indicativum, imperativum, coniunctivum, optativum, conditionalem, coniunctivum condtionalem et adhortativum. Praeter participia multa linguae Morduinicae gerundiva habent, sicut lingua Latina, et gerundia variorum generum quinque.
 
24 505

recensiones