Quantum redactiones paginae "Gulielmus Heinse" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 3:
 
== Vita ==
Filius praedicatoris gymnasium in Schleusingen ([[Circulus HildburghausenSchleusingen]]) frequentavit et [[Iena]]e universitatem, ubi inopia magna iurisprudentiae studebat. Praeterea sese dedicavit litteris anticis modernisque. Postea [[Erfordia]]m petivit, ubi consuetudinem [[Christophorus Martinus Wieland|Christophori Martini Wieland]] habuit. Qui homo ingenium Heinse valde movit. Heinse libello praetitulato ''Sinngedichte'' [[Ioannes Gulielmus Ludovicus Gleim|Ludovico Gleim]] sese commendans eius hospes factus est. Ab Erfordia anno 1771 centurio quidam vanus nomine von Liebenstein domnum Gleim in itinera abduxit. Auctoritas istius plani in domnum Gleim uberrima sed non bona fuit. Centurione relicto Gleim parvum tempus domi vixit, priusquam anno 1772 magister privatus [[Quedlinburgum|Quedlinburgi]] creatus est. Inde ab anno 1773 apud Gleim [[Halberstadium|Halberstadii]] vixit nomen familiare Rost portans. Anno 1774 [[Ioannes Georgius Jacobi]] cooperantem in periodicis quibusdam conficiendis, quibus titulus "Iris", [[Dusseldorpium]], quaesivit et Gulielmum Heinse vocavit. Cum pinacothecam notam in urbe visitaret, amor artium in intimo quiescens expergefactus est. Desiderio [[Italia]]e visendae inflammatus anno 1780 isto profectus est, sumptibus domnorum Jacobi et Gleim. Menses octo [[Venetiae|Venetiis]] mansit, postea plerumque [[Roma]]e. Ibi amicitiam pictoris [[Fridericus Müller|Friderici Müller]] contraxit. Anno 1783 exeunte Dusseldorpium revenit opus magnum praetitulatum ''Ardinghello'' scribendi causa. Mense Octobri 1786 lectoris principis electoris [[Moguntiacum|Moguntini]] munere fungi coepit. Ibi usque annum 1792 circulos hominum clarorum (J. v. Müller, G. Forster, Sömmering, Huber) iniit. Post unum annum Dusseldorpii peractum anno 1793 Moguntiacum revenit, unde pace [[Basilea]]e contracta una cum principe electore Aschaffenburgum iit. Etiam eius successor [[Carolus Theodorus de Dalberg]] (ab anno 1802) servitia bibliothecaria domni Heinse magni aestimavit.
 
== Gravitudo ==