Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

m
geopraphia→geographia &c.
m
m (geopraphia→geographia &c.)
[[Fasciculus:Septimius Severus busto-Musei Capitolini.jpg|thumb|[[Herma]] imperatoris [[Septimius Severus|Septimii Severi]] cui Dio Cassius primum opusculum dedicavit et cuius adprobatione ad historiam conscribendam confirmatus est. Nec tamen bonus imperator fuisse in ''Historia Romana''<ref>Libris 75-77.</ref> dicitur.]]
'''Lucius Claudius Cassius Dio Cocceianus''' ([[Nicaea (Turcia)|Nicaea]]e in [[Bithynia]] natus circa annos [[155]]/[[160]]; ibidem mortuus post annum [[230]]), filius senatoris [[Cassius Apronianus|Cassii Aproniani]], fuit [[historia Romae|rerum gestarum Romanarum]] scriptor. Nam ''[[Historia Romana (Dio)|Historiam Romanam]]'' octoginta libris [[Graece]] composuit in qua res gestas, quae sibi quidem memoria dignae videbantur, ab [[Aeneas|Aenea]] repetivit atque addidit eventa quae ipse viderat; octo enim Augustos coluit senator Cassius Dio: [[Commodus|Commodum]], [[Pertinax|Pertinacem]], [[Didius Iulianus|Didium Iulianum]], [[Septimius Severus|Septimium Severum]], [[Caracalla|Caracallam]], [[Macrinus|Macrinum]] cum filio [[Diadumenianus|Diadumeniano]], [[Elagabalus|Sardanapalum]],<ref>Hoc nomine enim Elagabalum designare solebat,</ref>. [[Alexander Severus|Alexandrum Severum]]. Quorum plerosque in ''Historia'' sua vituperavit, nedum laudavit (exceptis Pertinace et Alexandro Severo). In lingua Graeca qua utebatur multa [[Idioma|idiomata]] Latina in oculos incurrunt.
 
==De gente==
Hoc tamen inter Thucydiden et Dionem maxime interest quod scriptor Atheniensis res gestas sibi coaevas referebat, Bithynicus senator contra, si quidem a [[Commodus|Commodi]] regno eventorum a sese relatorum testis esse potuit, plerumque iamdiu praeterita narrat quae per priores rerum scriptores cognovit. Omnes fontes quibus uti licebat se legisse decem annis adfirmat, quod quidem verum esse videtur : non tantum historias sed etiam orationes et epistulas et opera philosophica usurpabat, etsi numquam auctores suos nominabat. Ipse tamen sinceritatem fontium reipublicae liberae ab imperatoriis saeculis discernit : nam cum libertas opinandi et quae quisque vellet scribendi vigebat ex ipsa testimoniorum multitudine auctorum contraria scribentium ad veritatem pervenire iudicio suo posse confidebat ; imperatores autem quia quae sibi placent tantum dici scribique sinunt, non sunt fontes idonei ad illorum temporum veritatem inquirendam et quod vulgo traditum est sese repetere coactum confitetur<ref>LIII.19.</ref>.
 
Facta aliquot per neminem alium nobis tradita sunt nisi per ipsum Dionem, exempli gratia res a Caesare in [[Hispania ulterior|Hispania Ulteriore]] anno [[61 a.C.n.]] pro praetore gestae<ref>XXXVII.52-53.</ref> aut proelia inter praetorem [[Gaius Pomptinus|Gaium Pomptinum]] et [[Allobroges|Allobrogum]] ducem Catugnatum circa idem tempus commissa<ref>XXXVII.47-48</ref>. Non tamen dubitari potest quin et ea facta apud priores historicos invenerit Dio. Si omnia scripta antiqua superessent fortasse nihil novi in ''Historia Romana'' legeremus. Quapropter nonnulli critici moderni dubitarunt an Cassius Dio merus compilator dicendus esset<ref>Freyburger‑Galland M. L. (2003), « La conception de l’histoire chez Dion Cassius », in ''Grecs et Romains aux prises avec l'histoire'' p.109. Cf ibidem Guy Lachenaud, "Dion Cassius homme de culture ou plagiaire impénitent", pp.97-108.</ref>. Quod iudicium hodie iniquum videri solet quia historiam sui generis conscripsit dum mutatis institutis diligenter animum advertit.
 
===De institutorum studio===
[[Fasciculus:Pertinax Providentia Aureus.jpg|thumb|Pertinacis [[Aureus|aureus]] qui tres menses tantum regnavit sed optimus imperator fuisse a Dione iudicabatur<ref>Libro 74.</ref> qui ab eo praetor designatus est.]]
Non enim omni aetati aequaliter operam dedit : si quidem totum opus mille fere annos, res inter [[Aeneas|Aeneae]] adventum in Italiam et Romam conditam gestas ut praeteream, octoginta libris comprehendit, id est circiter duodeviginti annos per librum, sunt duo libri, liber XLIV de Caesare a coniuratis Idibus Martiis occiso et liber LII de reipublicae forma post Octaviani reditum potissimum eligenda, qui paucos menses tantum continent. Quin etiam inter librum XLI (bellum civile anno [[49 a.C.n.]] incipiens) et librum LII ([[29 a.C.n.]]), duodecim libris viginti anni insunt, id est minus quam duo anni per librum. Item quatuor libris XLIV-XLVII insunt modo tres anni (44-42 a.C.n. usque ad [[Proelium iuxta Philippos commissum|Philippense proelium]]). Contra in primis triginta quinque libris hodie deperditis inerant circiter 700 anni, quod efficit viginti annos per librum. Et a libro LIII usque ad ultimum librum LXXX sunt circiter 260 anni (28 a.C.n.-229), id est paulo minus quam decem anni per librum. Unde perspicuum est velut columen totius operis fuisse libertatem paulatim sese corrumpentem ac postremo in monarchiam mutatam necnon commoda monarchiae cum democratia<ref>Nobis respublica Romana oligarchia potius quam democratia fuisse videtur, sed Dio aliter sentiebat.</ref> comparata.
 
Si quidem fere omnia quae ad leges institutaque sive cum fide observata sive violata sive novata pertinent magna cura colligit et saepe cum publicis moribus aetatis suae comparat<ref>E.g. 55.23-26. 60.4 et 7 etc.</ref>, in aliis rebus quae ei digna memoria tantum memorat<ref>I.2.</ref>. Eventa minoris momenti et personas quae secundas partes agunt praetermittere solet : ita libro XLIV ineunte quem totum occiso Caesari dicavit, quattuor tantum coniuratos nominat (duos Brutos, [[Gaius Trebonius|Trebonium]], Cassium), 'taedium lectori ne faceret'<ref>XLIV.14.</ref>. Primo libro [[De bello civili|de Bello civili]] Caesar deliberationes in senatu primis mensis Ianuarii diebus anno [[49 a.C.n.]] habitas accurate describit et varias senatorum sententias enumerat, quia demnonstrare vult [[Pompeius|Pompeium]] ab inimicis suis ad bellum civile impulsum esse.
 
===De fide historica===
Praeter leges et instituta alia res ei cordi fuit, quae nobis quidem absurdior hodie videtur : oracula, portenta ceteraque omina quibus dei mortalibus futura praenuntiare credebantur diligentissime enumerat. Alioqui in rebus bellicis mediocris historicus erat qui ad patheticum et dramaticum spectabat potius quam ad veritatem. Nonnumquam tamen fontem magni pretii sequitur : ne in proeliis quidem narrandis semper et ubique negligendus est !
 
Errores multi, ut aequum erat in tam vasto opere, a criticis modernisrecentioribus deprehenduntur praesertim in [[chronologia]] et in geopraphia [[geographia]]: non plures tamen, immo pauciores fortasse quam apud [[Appianus Alexandrinus|Appianum]], ne de [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] loquarloquamur. Nonnumquam tamen illi errores velut ex demontratione suscepta oriri videntur : ita postquam [[Marcus Antonius|Marco Antonio]], [[Plutarchus|Plutarchum]],<ref>''Marcus Antonius'' 34.</ref> aliosque auctores secutus, obiecerat quod legato suo [[Publius Ventidius Bassus|Ventidio]] ob [[Parthia|Parthicas]] victorias invideret, addidit Ventidium mortuo demum Marco Antonio [[Triumphus|triumphasse]]<ref>IL.21 Cf. XLVIII.41. Errat fortasse etiam quia sub imperatoribus triumphum legatis decernere nefas erat.</ref>, quod falsum esse per [[Fasti triumphales Romanorum|Fastos Capitolinos]]<ref>Et [[Plutarchus|Plutarchum]], ''Antonius'' 34</ref> scimus (triumphavit die 27 novembris anno 38 a.C.n.). Item anno [[56 a.C.n.]] dum de crescente certamine et invidia inter Pompeium et Caesarem loqui incipit,<ref>XXXIX.25-27.</ref>, quae ad bellum civile rempublicam Romanam praeceps datura erat, Lucensis pacti obliviscitur quo eo ipso anno [[triumviratus]] confirmatus et renovatus est quodque apud multos auctores memoratum invenimus.<ref>E.g. [[Plutarchus]], ''Pompeius'' 51 et ''Crassus'' 14.</ref>. Qui errores vel omissiones non necessario voluntarii iudicandi sunt sed Dioni demonstratione sua elato facta cum assertionibus suis non congruentia in mentem non veniunt. Inconcinnitatibus quibusdam quoque lector occurrerit cum Dio Cassius fontes diversos male inter se consutos iuxta ponit : ita libro 48 fontem Octaviano triumviro faventem diu sequi videtur cum subito eum accusat quod [[Perusinum bellum|senatores Perusinos]] patris Iulii Caesaris [[Manes|Manibus]] immolasset et ita sacrificia humana renovasset,<ref>XLVIII.14. CfConfer [[Suetonius|Suet]]. ''Aug''. 15. [[Seneca]], ''Clem'' I.11. De genuitate huius facti inter modernos auctores non constat.</ref> quamquam erant scriptores alii qui Octavianum a militibus suis impulsum esse dicerent ut de paucis, velut invitus et coactus, supplicium sumeret.<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. V.201. [[Velleius Paterculus]] II.74.</ref>. Inconstantiam eiusdem generis in aestimatione philosophi Senecae iam animadverterat [[Michael Montanus]]<ref>''Essais'' [https://fr.wikisource.org/wiki/Page:Montaigne_-_Essais,_%C3%89d_de_Bordeaux,_2.djvu/359 II.32]</ref>.
 
In summa de praeteritis rebus pretiosum testimonium nos reliquit Dio Cassius, iusta suspicione tamen et iudicio critico recipiendum. Res vero suae aetatis quibus ipse interfuit aut a testibus audivit peculiari cura sese relaturum esse pollicebatur,<ref>73.18</ref> nec dubium est quin ad cognoscenda regna Commodi Severique eorumque successorum relatio Dionis etiamsi mutila ad nos pervenit et ad omnia arcana imperii ipse non admissus est, fons primi ordinis habeatur.
 
==De posteritatis aestimatione==
Medio aevo Dio Cassius in Europa occidentali ignotus erat, in imperio Byzantino contra fons praecipuus ad historiam Romanam et [[Iohannes Antiochensis|Iohannis Antiochensis]] (''Ίστορία χρονική'') et [[Ioannes Zonaras|Ioannis Zonarae]] in ''[[Epitome historiarum (Zonaras)|Epitome Historiarum]]'' et [[Ioannes Tzetzes|Ioannis Tzetzes]] in ''Chiliadibus''. Quin etiam a [[Iohannes Xiphilinus|Xiphilino monacho]] abbreviatus est, et excerpta eius operis per rerum genera digesta simul cum aliorum historicorum iussu [[Constantinus VII Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] collecta.
 
Sedecimo saeculo, tempore [[Renascentia litterarum|Renatarum Litterarum]], eruditi testimonio quidem Dionis utebantur, hominem ipsum ob malignitatem non amabant. [[Michael Montanus]], qui [[Plutarchus|Plutarchum]] magnos viros Graecos et Romanos in ''[[Vitae parallelae|Vitis]]'' ut [[Heros|heroas]] extollentem praeter ceteros auctores diligebat atque [[Seneca|Senecam]] admirabatur, scribebat 'adeo nihil sani Dionem Cassium de rebus Romanis iudicasse ut a Caesare et Marco Antonio contra Pompeium et Ciceronem steterit'.<ref>''Essais'' [https://fr.wikisource.org/wiki/Page:Montaigne_-_Essais,_%C3%89d_de_Bordeaux,_2.djvu/359 II.32]</ref>. Nec dubium est quin Dio Ciceroni iniquus fuerit ; sed homines cognorat nec de natura humana optime sentiebat'.<ref>E.g. LII.34.</ref>. In ipsis victoriis Caesarianis plus Fortunae et adversariorum erroribus tribuit quam prudentiae vel providentiae ducis nec tamen adversarum partium fautor dici potest. [[Iustus Lipsius]] simili modo Senecam, illum [[Stoicismus|stoicismi]] apostolum, delicias suas, his verbis vindicandum suscipiebat : "''Credo iudicii quaedam morumque perversitas ''[Dioni]'' fuit quae eundem illum in Ciceronem exacuit, quae in Cassium, Brutum omnesque bonos. Caveat ab his, moneo, iuventus.''<ref>Commentarius ad [[Tacitus|Tacitum]], ''[[Annales (Tacitus)|Annales]]'' XIII.42.[https://books.google.fr/books?id=NWBOAAAAYAAJ&pg=PA381&lpg=PA381&dq=Credo+iudicii+quaedam+morumque+perversitas+iustus+lipsius&source=bl&ots=CdKn4Ym0S3&sig=q150yn1QiY1-qOCJPo8iKKHcgVM&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwiQvejHgabTAhWGOhQKHYN2BFMQ6AEIMDAB#v=onepage&q=Credo%20iudicii%20quaedam%20morumque%20perversitas%20iustus%20lipsius&f=false]. Sic respondet ad accusationes quae libris 61 et 62 [[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]] legi poterant.</ref>"
 
Quod in peius etiam vertit cum ad philosophos Francogallicos octavi decimi saeculi venitur, eo magis quo Dio Cassius monarchiae laudator erat. Historicus Crevier et scriptor [[Dionysius Diderotus]] Dionem 'aeternum omnium virtutum Romanarum calumniatorem' appellabant<ref>''Essai sur les règnes de Claude et de Néron'', [https://books.google.fr/books?id=vMEWPqWX24IC&pg=PA150&dq=Crevier+appelle+calomniateur++iudicii+quaedam+morumque+perversitas&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjz6u-Ug6bTAhVFPhQKHWxPDZwQ6AEIJDAA#v=onepage&q=Crevier%20appelle%20calomniateur%20%20iudicii%20quaedam%20morumque%20perversitas&f=false XCIX]</ref>, [[Voltaire]] in quadam epistula ''vilem scriptorem, vilem adulatorem''<ref>Epistula ad Praesidentem Hénault (1768, 26 février) [https://books.google.fr/books?id=KALrAAAAMAAJ&pg=PA89&dq=voltaire+dion+cassius+vil+ecrivain&hl=fr&sa=X&ved=0ahUKEwjnqdighKbTAhUG1xQKHQzcB0EQ6AEIKDAB#v=onepage&q=voltaire%20dion%20cassius%20vil%20ecrivain&f=false].</ref>. Nec eruditi saeculi noni decimi aut vicesimi ineuntis ad laudanda Dionis merita multo proniores fuerunt. Nuper demum aequiorem aestimationem nactus est Dio Cassius apud historicos non tam mendaces [[Panegyricus|panegyricos]] magnorum virorum legere cupientes quam nova elementa invenire quibus freti propius veritatem accedere possent : nam maledicta quoque, etiamsi mendacia esse potuerunt, a Dione non excogitata ex nihilo sunt sed e priscis scriptis sumpta. Multa enim nos docet [[Historia Romana (Dio)|''Historia Romana'' Dionis Cassii]] et his novissimis annis multi indagatores huic operi animum adverterunt et studia Cassiana maxime viguerunt.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Si vis plura legere... ==
90 549

recensiones