Quantum redactiones paginae "Vimaria" differant

Content deleted Content added
Linea 52:
 
==Historia==
Prima mentio in documentis fuit probabiliter iam anno 975, quando imperator [[otto I (imperator)|Otto I]] diaetam hic haberi iussit. Burgus aquaticus gravionum VimariensiumVimarianorum ex anno 984 notus, loci nucleus verus est. Circa annum 1250 Vimariorum et graviones [[Orlamünde]] ex tribus vicis (nempe: Ad burgum, ad Collem Sancti Iacobi, Vimariae superioris) oppidum formaverunt. Circa hodiernum castellum et usque ad Plateam [[Ioannes Gottfriedus Herder|Herder]] centrum antiquitus fuit. Aliud oppidum quod dicebatur Oppidum vetus circa Fanum Sancti Iacobi ortuum est. In eius sepulcreto inveniuntur cippi illustrissimorum hominum: e.g. uxoris [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethii]], [[Lucas Cranach maior|Lucae Cranach maioris]], [[Fridericus Schiller|Friderici Schiller]] (cuius ossa postea in locum ignotum translata sunt).
 
Ecclesia parochialis, quae hodie Ecclesia Herder vocatur, anno 1245 constructa in centro oppidi stabat. Adde habitationes circa Fanum Sancti Iacobi et regionem Monasterii monialium [[Ordo Cisterciensis|Ordinis Cisterciensis]] anno 1240 apud Vimariam superiorem fundati et ichnographiam totam oppidi veteris ante oculos habebis.
Linea 58:
Cum bello [[Smalcaldia|Smalcaldico]] post cladem apud Mühlberg Ioannes Fridericus [[Saxonia]]e dignitatem electoralem, territoria nonnulla et residentiam [[Wittenberga]]e perdidisset, Vimariae ducalis sedes usque annum 1918 durabat. Hoc Vimariam funditus mutavit. Magis quam in aliis oppidis residentialibus oeconomia, architectura, culturalia ab aula ducali mota sunt. Lucas Cranach maior ultimum vitae annum hic degebat, anno 1617 fundata est hic Societas fructifera (Fruchtbringende Gesellschaft) linguae Theodiscae colendae. Annis ab 1709 ad 1717 [[Ioannes Sebastianus Bachius]] organista aulicus et concentuum magister fuit. Quamvis viae commerciales maiores deerant, institores quaestuum multorum toto in oppido efflorentium aedificia permulta construi iusserunt. Pro familia ducali constructa sunt Castellum viride (anno 1562; ibi invenitur sic dicta ''Bibliotheca [[Anna Amalia|Annae Amaliae]]'') necnon Castellum rubrum (ubi hodie administratio urbana serta et tecta conservatur). Prosperitas officialium burgensiumque in multis aedificiis [[renascentia litterarum|Renati generis]] bene cernitur: e.g. in platea nundinarum apud Casam Cranach (anno 1549 a Nicolao Gromann erecta), in Pharmacopolio aulico et in curia (ea anno 1841 secundum genus Neogothicum reconstructa est). Incendia multa incolae perpessi sunt; anno 1774 vel castellum igne demolitum est. Architectus [[Clemens Venceslaus Coudray]] et Goethius reconstruentibus consulebant.
 
Saeculo XVIII exeunte alia aedificia clara addita sunt, e.g. [[Viduae palatium Vimariense|Viduae palatium]], Casa principis (hodierna schola superior musicae), viridaria amplissima apud flumen Ilmam (Ilmpark) cum Casa Romana et Casa equitum [[Ordo Hospitalis|Ordinis Hospitalis]].
 
====Tempus classicum Vimarianum====
Linea 68:
 
====Tempore postclassico====
Tum [[Franciscus Liszt]] musicographus et [[Franciscus Dingelstedt]] dramaturgus excellebant. Dingelstedt Societatem Shakespeare et Societatem Goethianam necnon Scholam orchestralem VimariensemVimarianam condidit. Post 1850 Schola superior architecturarum aperta est, unde postea universitas evenit. Anno 1885 Museum nationale Goethianum ianas patefecit et postea Archivum de Schiller et Goethio inauguratum est. [[fridericus Nietzsche|Friderici Nietzsche]] habitatio VimariensisVimariana hodie quoque archivum cum museo est.
 
====Saeculo XX====