Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
→‎Nexus externi: Nexus non iam validos removi
Linea 16:
Prologus et epilogus, ideogrammatibus et vocabulis raris referti, orationis 'poeticae' exempla sunt, Contra leges ipsae ad linguam communem coaevam spectant.
==De iure Babyloniaco==
Ut in medicinae aut divinationis tractatibus ilius remotae aetatis casuumvariarum condicionum enumerationibus respondebant praecepta vel praedicta eventa respondebant, sic sententiae Hammurabi non ad principia quaedam iuris e quibus deducerentur referebantur sed exempla per genera disposita (quae dispositio nonnulla tamen vitia in codice praebebat) colligebanturcolligebant. Omnis sententia cum conditione incipiebat ("si quis [''šumma awīlum.''..] tale quid fecerit...") quam sequebatur eventus vel sententia futuro expressa ("tum hoc accidet"). Exempli gratia :
: ''Si filius patrem verberarit, manus eius decidetur''<ref>Lex 195.</ref>.
Sententiae codicis non tantum delicta poenasque enumerabant sed etiam mercedemmercedes (minimamminimas ?) laborum et pretia rerum finiebant, quae ad matrimonium, filiationem, adoptionem, hereditatem, aes alienum, agricolarum aut artificum aut negotiatorum officia pertinebant magna cura diligentissime decidebant. Pars non spernenda illius iuris in familia versabatur ; contra ius publicum non erataberat quia universa potestas penes regem erat qui deis tantum rerum gestarum rationem reddebat.
 
Nonnulla a iure hodierno vehementer abhorrebant. Ita nonnullae poenae durae autvel etiam absurdae videri possunt quia damna multiplicantmultiplicabant, in primis [[lex talionis]] quae [[Sumer|Sumeris]] ignota erat atque tunc primum in lucem historicam pervenitperveniebat. Exempli gratia :
: ''Si quis oculum hominis effoderit, eius oculus effodietur''<ref>Lex 196</ref>
Vel etiam peius :
:''Si quis feminam praegnantem ceciderit atque illa obierit, eius filia necabitur.''<ref>Leges 209-210.</ref>
Nec omnes homines eodem pretio aestimabantur aut eadem iura aequa habebant. Distinguebatur enim inter hominem liberum nobili loco natum ([[Accadice]] ''awīlum'') et hominem plebeium humili loco natum (''muškenum'') ac postremo servum (''wardum''). Exempli gratia si quis invitus ''awīlam'' occiderit dimidiam [[Mina (pondus)|minam]] argenti pendet (circiter 240g., id est circa sexaginta [[Denarius|denarios]] Romanos ante [[Nero|Neronianam]] ponderis deminutionem) ; si vero ''muškenam'', tantum tertiam partem minae (circiter 45 denarios)<ref>Leges 207-208.</ref> pendet.
 
Cum testimonia aut probationes deerant, ad sacramentum per deum Šamaš vel etiam ad iudicium dei Fluminis decurrebant. Ita si quis vicinum quendam veneficii accusarat ille vicinus in flumen coniciebatur. Si salvus evasisset accusator morte adficiebatur et eius bona illi quem accusarat addicebantur ; contra si perisset eius bona accusatori addicebantur<ref>Lex 2.</ref>
 
In summa multa de vita cotidina in Mesopotamia octavo decimo saeculo a.C.n. docemur cum codicem Hammurabi legimus.
 
== Editiones ==