Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
Linea 24:
Vel etiam peius :
:''Si quis uxorem praegnantem ceciderit atque illa obierit, eius filia necabitur.''<ref>Leges 209-210.</ref>
Nec omnes homines eodem pretio aestimabantur aut eadem iura habebant. Distinguebatur enim inter hominem liberum nobili loco natum ([[Accadice]] ''awīlum'') et hominem plebeium humili loco natum (''muškenum'') ac postremo servum (''wardum''). Exempli gratia si quis invitus ''awīlam'' occiderit dimidiam [[Mina (pondus)|minam]] argenti pendet (circiter 240g., id est circa sexaginta [[Denarius|denarios]] Romanos ante [[Nero|Neronianam]] valorisponderis deminutionem) ; si vero ''muškenam'', tantum tertiam partem minae (circiter 45 denarios)<ref>Leges 207-208.</ref> pendet.
 
Cum testimonia aut probationes deerant, ad sacramentum per deum Šamaš vel etiam ad iudicium dei Fluminis decurrebant. Ita si quis vicinum quendam veneficii accusarat ille vicinus in flumen coniciebatur. Si salvus evasisset accusator morte adficiebatur et eius bona illi quem accusarat addicebantur ; contra si perisset eius bona accusatori addicebantur<ref>Lex 2.</ref>