Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
Linea 19:
: ''Si filius patrem verberarit, manus eius decidetur''<ref>Lex 195.</ref>.
Sententiae codicis non tantum delicta poenasque enumerabant sed etiam mercedem (minimam ?) laborum et pretia rerum finiebant, quae ad matrimonium, filiationem, adoptionem, hereditatem, aes alienum, agricolarum aut artificum aut negotiatorum officia pertinebant magna cura decidebant. Pars non spernenda illius iuris in familia versabatur ; contra ius publicum non erat quia universa potestas penes regem erat qui deis tantum rationem reddebat.
 
Nonnulla a iure hodierno vehementer abhorrebant. Ita nonnullae poenae durae aut etiam absurdae videri possunt quia damna multiplicant, in primis [[lex talionis]] quae [[Sumer|Sumeris]] ignota erat atque tunc primum in lucem historicam pervenit. Exempli gratia :
: ''Si quis oculum hominis effoderit, eius oculus effodietur''<ref>Lex 196</ref>
Vel etiam peius :
:''Si quis uxorem praegnantem ceciderit atque illa obierit, eius filia necabitur.''<ref>Leges 209-210.</ref>
 
== Editiones ==