Quantum redactiones paginae "Vimaria" differant

Content deleted Content added
Linea 60:
 
====Tempus classicum Vimariense====
Ducissa Anna Amalia vidua anno 1772 [[Christophorus Martinus Wieland|Christophorum Martinum Wieland]] educatorem infantium nominavit. Goethius poeta et inspector officia varia officialia implevit, qui habitaturus usque mortem in casa apud Plateam Sanctae Mariae (Theodisce: ''Frauenplan'') sita. Goethio instigante venit et Ioannes Gottfriedus Herder anno 1776 et superintendens generalis nominatus est. Anno 1791 fundationes plures magni momenti factae sunt. [[Fredericus Iustinus Bertuch]] centrum oeconomicum nomine ''Landes-Industriecomptoir'' instituit et mercedarius permultorum Vimarianorum fuit. Ibi hodie museum urbanum reperitur. Anno eodem Theatrum aulicum fundatum est, cui Goethius usque annum 1817 praefuit; anno 1919 vocatum est ''Theatrum nationale Germanicum''. Inter theatrum et Museum [[Bauhaus]] (usque 2018: in votis est constructio novi musei apud Aulam Vimarianam) fictor Rietschel monumentum amicitiae inter Schiller et Goethium sculpsit, quod hodie signum urbis est. [[FredericusFridericus Schiller]] anno 1799 Vimariam venit, qui anno 1802 domum ad zonam spatiatoriam centralem acquisivit ubi usque ad annum 1805 mansit. In Crypta principaliducali ad Coemeterium vetus excavata Goethius, Schiller et nobiles multi quietem ultimamaeternam invenerunt.
 
Hoc in contextu ne sileantur castella Tiefurt et Belvedere cum viridariis grandibus. In Castello Tiefurt Anna Amalia ducissa aestivum tempus annis a 1781 ad 1806 peregit. In Castello Belvedere museum generis [[genus conchatum|Conchati]] invenitur. Tertium castellum venatorium in monte Ettersburg annis inter 1706 et 1712 confectum est; viridarium principe Pückler consulente modernizatum est.
 
[[Carolus Augustus (Saxonia-Vimarii-Eisenach)|Carolo Augusto]] regente anno 1816 discipina politica sat moderna grandi ducatui Saxoniae-Vimariorum-Eisenach introducta est.
 
====Tempore postclassico====
Tum [[Franciscus Liszt]] musicographus et [[Franciscus Dingelstedt]] dramaturgus excellebant. Dingelstedt Societatem Shakespeare et Societatem Goethianam necnon Scholam orchestralem Vimariensem condidit. Post 1850 Schola superior architecturarum aperta est, unde postea universitas evenit. Anno 1885 Museum nationale Goethianum ianas patefecit et postea Archivum de Schiller et Goethio inauguratum est. [[fridericus Nietzsche|Friderici Nietzsche]] habitatio Vimariensis hodie quoque archivum cum museo est.