Quantum redactiones paginae "Codex Hammurabi" differant

Content deleted Content added
Linea 12:
Quamquam longissimus et hodie solus per orbem terrarum praeclarus, tamen codex Hammurabi nec primum nec antiquissimum collectaneum iudiciorum apud Mesopotamicos fuit : nam tria ante saecula Ur-Namma, rex civitatis [[Ur]] (2111-2094), codicem eiusdem generis [[Sumerice]] composuit in cuius prologo res gestae et virtutes regis describebantur et sequebantur sententiae iudiciariae exempli gratia collectae, e quibus quadraginta nobis servatae sunt. Rex civitatis [[Isin|Isin]] quoque, Lipit-Ištar (1936-1926) talem collectionem Sumerice promulgavit. Ne primus [[Accadice|Accadicus]] "codex" quidem erat : rex enim Ešnunnae Daduša (mortuus 1779 a.C.n.) eum praevenit, e cuius codice sexaginta sententiae ad nostram aetatem pervenerunt. Fortasse etiam alii fuerunt de quibus nihil accepimus. Tales codices, tempore procedente, plures causas amplectebantur et longiores fiebant : nec opera praecessorum Hammurabi aspernabatur sed potius ampliabat.
 
Simili modo atque priores textus disponitur stela Hammurabi : longus prologus regis beneficia glorificat, circiter 275 iudiciariae sententiae (dinātumdināt mīšarim) sequuntur, epilogus Hammurabi exemplum ad reges posteros proponit et magna mala si quis quid in scriptis mutarit minatur. Quapropter nonnulli assyriologi putant hoc monumentum ultimis annis regni erectum non tam ad iudicum qui de reorum causis decernebant usum quam ad aeternam gloriam regiam spectasse et Hammurabi regem iustitiae et aequitatis ([[Accadice]] ''šar kittim u mīšarim'') fuisse testificari voluisse. Ita in prima columna prologi legitur : '[dei]... nomen meum Hammurabi nominarunt, pium principem qui deos veneratur, iustitia in finibus ut fiat, malus pravusque ut tollerentur, potens inopem ne opprimeret...<ref>I, 21-39 : ''mīšaram ina mātim ana šubīm, ragam u ṣinam ana hullukim, dannum enšam ana lā habālim''</ref>'. Magnum opus in scribarum scholis ''ne varietur'' usque ad [[Achaemenidae|Achaemenidarum]] aetatem describebatur : nam illi "codici" novae leges numquam inserebantur, quod alioqui Hammurabi in epilogo vetarat. Venerandum exemplum tum erat potius quam legum validarum corpus. Certe non minus quam quadraginta apographa per fragmenta in Museis servata nota sunt. Nec tamen dubitari potest quin iudices, tempore saltem Amoritarum regum, ad illum textum respexerint eo magis quod ex epistolis compertum habemus ipsum Hammurabi de similibus causis cognovisse et ita ut in codice postea scriptum est tum decrevisse<ref>Charpin (2003) : 210-218 et (2005) passim. Andre Salvini (2003) : 5644-57.</ref>. Nonne ipse Hammuabi on epilogo scribebat :"si quis iniuriam accepit, si litem habet, ad imaginem mei veniat, stelam meam ut sibi legeretur petat, pretiosa verba mea audiat, per meam stelam causam suam cognoscat : pax in eius corde fiat!".
 
Prologus et epilogus, ideogrammatibus et vocabulis raris referti, orationis 'poeticae' exempla sunt, Contra leges ipsae ad linguam communem coaevam spectant.