Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 60:
 
Cum inter internam sensuum experientiam et externas res tanta esset lacuna, quae nulla ratione consui posset, Hume [[scientia (ratio)|scientiam]] quandam excogitabat, qua mens humana aperiretur origoque opinionum nostrarum investigaretur. Huiusmodi ratione genetica postea usus est [[Willard Van Orman Quine]].<ref>Quine 1969: 82-83.</ref> Num inter scepticos numerandus sit Hume, etiam nunc quaeritur. Constat nos facere non posse, quin res externas esse credamus. Quod quidem solum ad mentem attinere, nec scepticismum epistemologicum contingere videtur: quamquam enim a Natura — scilicet natura nostra — impellimur, ut mundum externum exstare credamus, nullam de eo cognitionem possidere nullamve iustam opinionem habere videmur.
 
== Thomas Reid et sensus communis ==
Nihilo minus Thomas Reid ([[1710]]-[[1796]]), philosophus Scoticus, Davidem Hume in scepticorum numero habebat putabatque cogitationem eius aliorumque Scoticorum — [[Iohannes Locke|Iohannem Locke]] et [[Georgius Berkeley|Georgium Berkeley]] dicimus — directo ad impressiones et ideas pertinere. Quam "theoriam idealem" ad [[solipsismus|solipsismum]] vel negationem [[substantia]]e (mentalis materialisque) ducere arbitratus hoc protulit iudicium in ''Inquiry into the Human Mind on the Principles of Common Sense'' (1.8):
 
{{Citatio|Fieri potest, ut viator iudicio bono praeditus via deerret inopinatoque in falsum cursum incidat; ubi ei clara est via, sine suspicione progredi licet aliis sequentibus; quodsi in fodina carbonaria terminatur, magno non opus est iudicio, quo se errasse intellegat, aut fortasse, quid eum in errorem induxerit, comperiat.<ref>"A traveller of good judgment may mistake his way, and be unawares led into a wrong track; and while the road is fair before him, he may go on without suspicion and be followed by others; but when it ends in a coal-pit, it requires no great judgment to know that he hath gone wrong, nor perhaps to find out what misled him."</ref>}}