Quantum redactiones paginae "Tatari Crimenses" differant

Summarium vacuum
m
 
[[Fasciculus:Etnics.svg|thumb|Ubi Tatari vivunt]]
 
'''Tatari Crimenses''' quintam circiter partem [[Crimaea]]m inhabitantium explent. Aliter ac Russi et Ucraini fidem Sunniticam profitentur. Nativi agricolae, pecuarii, piscatores, mangones, latrones in Crimaea [[paeninsula]] degebant. Multi eorum, postquam Russia Crimaeam anno [[1783]]° propter geopoliticam{{dubsig}} regionis naturam sibi adiecit, in imperium Osmanicum demigraverunt. Res Publica Tauria, Tatarorum Crimensium civitas, post Russicam revolutionem Octobrem m. Dec. a. [[1917]]° in Crimaea instituta, post vix unum mensem a Bolsevicis collisa est. A. [[1921]]°, postquam Sovietica res Publica sui iuris Crimensis exstitit, lingua Tatarica praeter Russicam sermo officialis primum admissa est. Deinde autem, ex anno [[1927]]°, Iosepho Stalin auctore cultus Tataricus, imprimis lingua et scriptura, reprimebatur. Ex anno 1944° Tatarorum, quibus collaboratio cum Germania nationalismo sociali obnoxia obiecta esset, circiter ducenta milia in Asiam mediam deportata sunt. Ex anno [[1989]]° eis in avitam patriam redire licebat. Et circiter ducenta milia reverterunt. Ucrainis faventes, ne Crimaea separetur atque Russica fiat, magnopere timent.
 
== Tatari Crimenses noti ==
8 506

recensiones