Quantum redactiones paginae "Francia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m →‎Nomen: Emendavi grammaticem utsi sit Latine
Linea 53:
[[Francia metropolita|Francia hexagonalis]] in eisdem fere terris iacet quibus [[nomen substantivum|nomen]] apud [[Graece|Graecos]] antiquos ''Celtice'' fuit, apud [[Romani antiqui|Romanos]] ''[[Gallia]]'': ob conquisitionem [[Franci|Francorum]] plenius interdum ''Francogallia''<ref>Sic [[Ephemeris]].</ref> (appellatio e nominibus Latinis ''[[Franci]]'' et ''[[Gallia]]'' [[Medium Aevum|tempore mediaevali]] adhibitis composita.<ref>Lugge (1960).</ref> appellatur, brevius ''Francia''<ref>"[http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/hofmann/hof2/s0304a.html Francia]" in {{Lexfons}}</ref> iuxta nomen vulgare, sed ob [[antiquitas|historiam antiquam]] apud hodiernos nonnullos ''Gallia.''<ref>[http://www.vatican.va/news_services/press/sinodo/documents/bollettino_20_x-ordinaria-2001/xx_plurilingue/b01_xx.html Synodus Episcoporum Bollettino].</ref> Incolae ipsi [[Britonice]] tali modo ''Bro-C'hall'' ('Terra Gallorum') appellant, sed [[Vasconice]] ''Frantzia'', [[Occitanice]] ''França,'' et in [[lingua publica|lingua civitatis]] (ob easdem rationes aut [[Francogallice|Francogallica]] aut Francica sive Gallica nuncupata) ''France'' {{IPA|/ˈfʁɑ̃s/}}. Civitas rite et plenius ''La république française'' ('respublica Francica') nuncupatur.
 
Nomen ''Francia'' [[saeculum 7|saeculo fere septimo]] primum reperitur, quo aevo regionem a flumine [[Liger]]i ad aquilonem conversam designavit ubi [[Franci|Francus]], populus, migratorius [[Germani]]cus, sedem constituerantconstituerat regnumque condiderantcondiderat. Finibus huius regni prolatis appellatio regiones plures comprehendit. Linguis vernacularibus iam in carminibus antiquis sub formis ''France'' et ''Fransa'' invenitur, e.g. in [[La chanson de Roland|cantilena Rolandi]] ''Li empereres Carles de France dulce'' scil. "ille imperator [[Carolus Magnus|Carolus]] Franciae dulcis"<ref>''[[La chanson de Roland]]'' v. 16.</ref> atque in carmine epico Occitanico ''En doussa Fransa nostres cors sejournier'' ('in dulci Francia corpora nostra reponere').<ref>''[[Rollan a Saragossa]]'' v. 278.</ref>
 
== Geographia physica ==