Quantum redactiones paginae "Hammurabi (rex Babyloniae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Code-de-Hammurabi-1.jpg|thumb|[[Codex Hammurabi]] [[Lutetia]]e apud [[Museum Lupariense]] ostentatus]]
 
'''Hammurabi''' ([[Lingua Accadica]]: ''Ḫămmŭrăpĭ'') fuit [[Babylon]]iorum [[rex]] ([[1792 a.C.n.|1792]]–[[1750 a.C.n.]]) et auctor [[Codex Hammurabi|Codicis Hammurabi]] [[lex |legum]]. Quadraginta tres annos regnavit : unicuique anno regni nomen suum erat, ex eventis anni prioris inditum. Illorum annorum catalogus et ordo chronologicus hodie notus est. Difficilius erat tempus regni Hammu-Rabi ad annos Christianos referre : nihilominus plerique eruditi chronologiam "mediam" dictam probaverunt et eum regnasse inter 1792 et 1750 a.C.n. putant. Ut plerique reges in [[Mesopotamia]] illius aetatis Hammu-Rabi gente [[Amorrei|Amoritarum]] ortus erat, qui e Syria circa 2000 a.C.n. in Mesopotamiam invaderunt et plura regna condiderunt. Cum patri Sin-Muballit anno 1792 a.C.n. successit fines regni Babyloniaci modici erant : praeter Babylonem praecipua urbs Sippar erat quae [[Sol (deus)|deo Soli]] Šamaš dedita erat. Potentibus regibus circumdabatur, ut Samsi-Addu a septentrione et rege [[Elam|Elamitarum]] ab Orienteoriente vel Rim-Sin a meridie qui in antiquis urbibus [[Sumer|Sumeri]] regnabat, vel etiam rege Ešnunae Daduša. Cum vero obiit (1750 a.C.n.) Babylonii reges in tota Mesopotamia dominabantur. Quin etiam ab eo usque ad aetatem hellenisticam homines Babylonem velut fontem et caput litterarum Mesopotamicarum venerabantur. Filius Samsu-Iluna (1749-1712) ei successit.
==Fontes==
*''Altbabylonische Briefe in Umschrift und Übersetzung'', Lugduni Batavorum, 1964-2005. 14 vol.