Quantum redactiones paginae "Hammurabi (rex Babyloniae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Code-de-Hammurabi-1.jpg|thumb|[[Codex Hammurabi]] [[Lutetia]]e apud [[Museum Lupariense]] ostentatus]]
 
'''Hammurabi''' ([[Lingua Accadica]]: ''Ḫămmŭrăpĭ'') fuit [[Babylon]]iorum [[rex]] ([[1792 a.C.n.|1792]]–[[1750 a.C.n.]]) et auctor [[Codex Hammurabi|Codicis Hammurabi]] [[lex |legum]]. Quadraginta tres annos regnavit : unicuique anno regni nomen suum erat, ex eventis anni prioris inditum. Illorum annorum catalogus et ordo chronologicus hodie notus est. Difficilius erat tempus regni Hammu-Rabi ad annos Christianos referre : nihilominus plerique eruditi chronologiam "mediam" dictam probaverunt et eum renasseregnasse inter 1792 et 1750 a.C.n. putant. Ut plerique reges in [[Mesopotamia]] illius aetatis Hammu-Rabi gente [[Amorrei|Amoritana]] erat, qui e Syria circa 2000 a.C.n. in Mesopotamiam invaderunt et plura regna condiderunt. Cum patri Sin-Muballit anno 1792 a.C.n. successit fines regni Babyloniaci modici erant : praeter Babylonem praecipua urbs Sippar erat quae cultui [[Sol (deus)|deo Soli]] Samas dedita erat. Potentibus regibus circumdabatur ut Samsi-Addu a septentrione et rege [[Elam|Elamitarum]] ab Oriente vel Rim-Sin a meridie qui in antiquis urbibus [[Sumer|Sumeri]] regnabat, vel etiam rege Esnuna.
 
[[Categoria:Legis latores]]