Quantum redactiones paginae "Novalis" differant

Content deleted Content added
m +Cats
Linea 11:
 
==Gravitudo artificis==
QuandoDum erat Leucopetrae commercium epistulare et conventus cum circulo [[Romanticismus|Romanticismi]] Ienensis (Schlegel, [[Aloysius Tieck]]) habuit. Inspiraverant Novalem imprimis [[Ioannes Fichtius]] eiusque philosophia. Saepissime inflammabatur animus istius theosophi profundi et sic dicti prophetae scholae Romanticismi. Ei cordi erat ut unum fierent vita poiesis scientiae religio. Quod propositum a nullo alio poeta tantopere creditum est. Eius interminata [[mythistoria]] praetitulata »Heinrich von Ofterdingen« testimonium optimum de his omnibus perhibet. Sed opes ingeniumque tamen ideis laudandis non semper sufficiebant: continuo quaeritur in ista fabula Milesia "flos caeruleus" quidam. Immo verus fructus odoris floralis in lectoribus vix est, cum perpulchrae sint cantilenae variae necnon historiunculae de amore inter Henricum et Mathildem. Multa in operibus Novalis obscura manent, qui a diebus claris strepentibusque nos trahit ad noctes mysticas (»Hymnen an die Nacht«). Religio auctoris christiana, quae ecclesia non eget, prospere feliciterque apud opus praetitulatum »Geistliche LiedernLieder« monstratur. Opera omnia Novalis ediderunt anno 1802 ipsi Tieck et Schlegel.
 
== Opera ==