Quantum redactiones paginae "Vita Augusti (Nicolaus)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Vita Augusti''' est opus biographicum [[Graece]] (''Βίος Καίσαρος'') a [[Nicolaus Damascenus|Nicolao Damasceno]], imperatoris coaevo, scriptum. Huius operis sex fragmenta tantum ad tempora nostra pervenerunt; eventa in illis relata non ultra mensem novembrem anni [[44 a.C.n.]] procedunt : itaque ad [[Augustus (imperator)|Augusti]] educationem iuventutemque et ad [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]] successionem pertinent. Praeterea laudatio potius quam historia critica videri potest : sive enim circa 20 a.C.n. sive ut nonnulli volunt circa 8 a.C.n. librum suum perfecit Nicolaus, qui [[Herodes Magnus|Herodis Magni]] minister et legatus erat, certe Augusti benevolentiam adsentatione captare cupiebat. Saepe biographiam quam de se ipso composuerat Augustus in linguam Graecam convertisse creditur<ref>G. Dobesch, 'Nikolaos von Damaskos und das Selbstbiographie des Augustus', ''Grazer Beiträge'' 1978 : 91-174. Contra Toher (1985).</ref> (quae hodie deperdita est).
==De traditione manuscripta==
Haec sex fragmenta, quibus [[Felix Jacoby]] numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :