Quantum redactiones paginae "Vita Augusti (Nicolaus)" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
Haec sex fragmenta, quibus [[Felix Jacoby]] numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :
*'''Turonensi C 980''' qui ''Excerpta de Virtutibus et Vitiis'' continet (pars erat encyclopediae historicae iussu [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] decimo saeculo compilatae). Hic liber in insula [[Cyprus|Cypro]] a [[Nicolaus Claudius Fabricius Perescius|Nicolao Perescio]] emptus (1627) primo Parisiis ab [[Henricus Valesius|Henrico Valesio]] anno 1634 editus est = fragmenta 125-129 quae ad educationem Octavii pertinent.
*'''Scorialensi Ω I 11''', sexti decimi saeculi, qui aliam partem eiusdem compilationis ''Excerpta de Insidiis'' inscriptam et fragmentum 130 Nicolai continet. Hic liber non ante annum 1843 inventus et editus est. Fragmentum hoc longissimam narrationem [[Idus|iduum]] Martium caedis et rerum sequentibus mensibus gestarum praebet. Hic fons Nicolai non erat ipse Augustus, fortasse potius [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinius Pollio]].
 
==Editiones fragmentorum Nicolai Damasceni==