Quantum redactiones paginae "Vita Augusti (Nicolaus)" differant

Content deleted Content added
Linea 2:
==De traditione manuscripta==
Haec sex fragmenta, quibus [[Felix Jacoby]] numeros 125-130 in operibus Nicolai tribuit, e duobus libris manuscriptis ducta sunt :
*'''Turonensi C 980''' qui ''Excerpta de Virtutibus et Vitiis'' continet (pars erat encyclopediae historicae iussu [[Constantinus Porphyrogenitus|Constantini Porphyrogeniti]] decimo saeculo compilatae). Hic liber in insula [[Cyprus|Cypro]] a [[Nicolaus Claudius Fabricius Perescius|Nicolao Perescio]] emptus (1627) primo Parisiis aab [[Henricus Valesius|Henrico Valesio]] anno 1634 editus est = fragmenta 125-129 quae ad educationem Octavii pertinent.
*'''Scorialensi Ω I 11''' qui aliam partem eiusdem compilationis ''Excerpta de Insidiis'' inscriptam et fragmentum 130 Nicolai continet. Hic liber non ante annum 1843 inventus et editus est. Fragmentum hoc longissimam narrationem [[Idus|iduum]] Martium caedis et rerum sequentibus mensibus gestarum praebet. Hic fons Nicolai non ipse Augustus est, fortasse potius [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinius Pollio]].