Quantum redactiones paginae "Shutter Island (pellicula)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
{{In progressu}}
[[Fasciculus:Shutter Island.png|thumb|300px|]]
[[Fasciculus:Bostonharbourtopomap.png|thumb|300px|Shutter Island, si esset, alicubi in Boston Harbor inveniretur.]]
[[Fasciculus:Shutter Island.png|thumb|300px|]]
'''''Shutter Island''''' est pellicula [[CFA|Americana]] a [[Martinus Scorsese|Martino Scorsese]] moderatore anno [[2010]] edita. Argumentum pelliculae in libro [[Dennis Lehane|Dionysii Lehane]] [[Shutter Island (liber)|eiusdem nominis]] positum a [[Laeta Kalogridis]] in scaenarium redactum est. Partes primas agit [[Leonardus DiCaprio]], qui personam Edward Daniels scelerum inqusitoris gerit. In pellicula res in [[nosocomium|nosocomio]] carcerario animo aegrorum geruntur, nam una ex curandis effugisse sed nondum ex insula discessisse dicitur.
 
Line 11 ⟶ 10:
Quibus cognitis rebus Daniels rursus Aule videt consiliumque capit pharum visere. Per saxea asperaque tesca adscendens incidit in speluncam, in qua latentem invenit mulierem, quae se veram Rachelem Solando esse adfirmat: priorem psychiatram se esse nosocomii, in quo [[psychotropicum|medicatio psychotropica]] et lobotomia transorbitalis eo examinetur consilio, ut [[mentis domitandae ars]] melius excoli possit; priusquam ea quae animadvertisset magistratui referret, per vim in locum aegrorum curandorum in Ashecliffe se coactam esse. Quibus auditis rebus Daniels in nosocomium redit. Sed Aule, cuius conspectum iam inter saxa adscendens amiserat, nusquam esse videtur. Daniels ad pharum se confert arbitratus socium suum illuc discessisse. Custode perculso [[sclopetum|sclopeto]] armatus per [[scalae cocleatae|scalas cocleatas]] in summam turrim procurrit, donec ante ianuam conclavis summi stat.
 
Ianuam aperit et in conclavi videt psychiatrum principem Cawley tranquille ad mensam opperientem, nec non Aule, socium subditivum, qui psychiatrum Sheehan se praestat. Comperit Daniels omnia quae biduo gesta sint ad curationem suam pertinuisse, ne opus sit ad lobotomiam decurrere. Itaque non Edward Daniels est sed Andrew Laeddis, qui uxorem Dolores Chanal [[perturbatio bipolaris|perturbatione manico-depressiva]] laborantem, occidit, quod communes liberos aqua merserat. Quae cum ita sint, Andrew Laeddis aeger ille sexagesimus septimus est, "infestissimus habitator C partis", qui [[perturbatio identitatis dissociativa|dissociativa perturbatione identitatis]] laborat. Nomen suum [[anagramma]]tice in Andrew Daniels mutavit, item uxorem suam ex Dolores Chanal in Rachel Solano animo anagrammatizavit. Iam per biennium in Shutter Island versatus est, usus Sheehan tutore. Per biduum cum psychiatris nosocomisque interfuit [[colludium personarum|colludio personarum]], quo evitetur lobotomia transorbitalis, ultima medendi ratio contra violentiam nosocomis aegrisque adlatam. Fuerat in optatis, ut Laeddis hoc in conludio se insinuaret in suam personam secundariam, quo scuto utitur, ut se protegat contra [[psychotrauma|traumata]] intoleranda: Dachani gesta, visionem liberorum mersorum, caedem uxoris, conscientiam malam. Cum non iam Andrew Laeddis esse vellet, se in personam secundariam insinuavit. Georgium Noyce ab eo mulcatum esse, quod eum "Laeddis" nomine appellaret. Halucinationes atque hemicraniumhemicrania quoqua laborabat postquam in insulam pervenerat re vera [[indicium abstinentiae|indicia abstinentiae]] erant, cum medicatione cotidiana careret. Quibus rebus oppressus Laeddis animo deficit.
 
Laeddis postea in nosocomio expergiscitur a Cawley et Sheehan custoditus, quorum rogatu veritatem per consequentiam narrat. Quod a medicis indicium progressus existimatur, quamquam Cawley admonet Laeddis iam abhinc novem menses eundem statum mentis consecutum esse, brevi quidem in peius corruptum. Aliquanto post Laeddis animi relaxatione fruens in gradibus nosocomii sedet cum Sheehan, quem quidem "Chuck" appellans ac tamquam consilii conscio loquens "tempus est" inquit "iam hinc abire nos." Qua audita re Sheehan furtim capite concusso signum dat medico principi haud procul spectanti. Laeddis a nosocomis prehenditur. De qua re agatur nunc intellegens Laeddis "Utrum monstrum vivere" inquit "an virum bonum mori praestat?" Quo facto aufertur — ad lobotomiam, ut videtur.