Quantum redactiones paginae "Holismus" differant

Content deleted Content added
de universitate et monismo
de significatione et omnis
Linea 8:
Holismus est positio, quae docet totum, vel systema, unam saltem possidere proprietatem, quae ex partibus quibus constat deduci non potest. Cum phaenomena holistica paene undique inveniri possint, thesium appellationes variant: holismus epistemologicus, [[holismus semanticus|holismus significationis]], [[holismus socialis]], etc.
* In '''holismo epistemologico''' opinio est, minimam unitatem confirmationis in theoria integra consistere. Singulae hypotheses empiricae per se nihil conferunt nisi in theoriae universitate positae sunt, vel, ut repetamus, singulae propositiones observatoriae ad propriam copiam distinctam consecutionum empiricarum non referuntur. Ita fit, ut praedictio infeliciter temptata eam ex qua deducta est hypothesin conclusive diluere non possit. Quam opinionem multi philosophi [[saeculum 20|saeculi XX]], sicut [[Petrus Duhem|Pierre Duhem]] et [[Willard Van Orman Quine]], defenderunt. Quae positio hodie [[thesis Duhemiano-Quineana]] appellatur.
* '''Holismus significationis'''. Philosophi antea ambiguum habebant, utrum holisticae an [[atomismus|atomisticae]] sint significabiles proprietates insignium sive synbolorum — sicut [[verbum (generale)|verborum]] eorumque [[conlocatio (linguistica)|conlocationum]] aliquam [[notio (psychologia)|notionem]] aut propositionem imprimentium. Qui holismo favent, credunt [[significatio (linguistica)|significationes]] insignium ad totum systema linguae aut alīus rationis communicandi referri. Itaque significatio [[verbum (generale)|verbi]] in toto systemate linguae posita est, sicut apud [[Ferdinandus de Saussure|Ferdinandum de Saussure]], qui dixit significationem signi linguistici systemate linguae (sive ''langue'') ad concinnitatem totius vocabularii informari.<ref>Saussure 1995: 97-103.</ref> Holismus significationis magnam habet vim in contemplatione [[lingua]]e hominis et [[mens|mentis]] non solum in [[philosophia linguae]] et [[philosophia mentis|mentis]] sed etiam in [[anthropologia]], [[linguistica]], [[litterarum scientia]], et alibi. Qui autem atomismo favent, putant proprietates significabiles insignium directo ad mundum extralinguisticum referri.
* '''Holismus socialis''' est doctrina philosophica [[scientiae sociales|scientiarum socialium]], in qua maxime de [[methodologia]] explanandorum [[phaenomenon sociale|phaenomenorum socialium]] agitur. Qui holismo sociali favent, non dubitant, quin sui generis exstent phaenomena socialia, quorum proprietates et potestates ex partibus quibus consistunt deduci non possunt. Itaque constat [[civitas|civitatem]] aliquid plus esse quam civium summam. Contraria volunt fautores [[individualiamus methodologicus|individualismi methodologici]], qui phaenomena socialia exstare negant, omniaque ad singulorum hominum actus fides desideria referri adseverant.
 
Linea 16:
{{NexInt}}
*[[Monismus]]
*[[Omnia]]
 
== Bibliographia ==