Quantum redactiones paginae "Shutter Island (pellicula)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 11:
Quibus cognitis rebus Daniels rursus Aule videt consiliumque capit pharum visere. Per saxea asperaque tesca adscendens incidit in speluncam, in qua latentem invenit mulierem, quae se veram Rachelem Solando esse adfirmat: priorem psychiatram se esse nosocomii, in quo [[psychotropicum|medicatio psychotropica]] et lobotomia transorbitalis eo examinetur consilio, ut [[mentis domitandae ars]] melius excoli possit; priusquam ea quae animadvertisset magistratui referret, per vim in locum aegrorum curandorum in Ashecliffe se coactam esse. Quibus auditis rebus Daniels in nosocomium redit. Sed Aule, cuius conspectum iam inter saxa adscendens amiserat, nusquam esse videtur. Daniels ad pharum se confert arbitratus socium suum illuc discessisse. Custode perculso [[sclopetum|sclopeto]] armatus per [[scalae cocleatae|scalas cocleatas]] in summam turrim procurrit, donec ante ianuam conclavis summi stat.
 
Ianuam aperit et in conclavi videt psychiatrum principem Cawley tranquille ad mensam opperientem, nec non Aule, socium subditivum, qui psychiatrum Sheehan se praestat. Comperit Daniels omnia quae biduo gesta sint ad curationem suam pertinuisse, ne opus sit ad lobotomiam decurrere. Itaque non Edward Daniels est sed Andrew Laeddis, qui uxorem Dolores Chanal [[perturbatio bipolaris|perturbatione manico-depressiva]] laborantem, occidit, quod communes liberos aqua merserat. Quae cum ita sint, Andrew Laeddis aeger ille sexagesimus septimus est, "infestissimus habitator C partis", qui [[perturbatio identitatis dissociativa|dissociativa perturbatione identitatis]] laborat. Nomen suum [[anagramma]]tice in Andrew Daniels mutavit, item uxorem suam ex Dolores Chanal in Rachel Solano animo anagrammatizavit. Iam per biennium in Shutter Island versatus est, usus Sheehan tutore. Per biduum cum psychiatris nosocomisque interfuit [[colludium personarum|colludio personarum]], quo evitetur lobotomia transorbitalis, ultima medendi ratio contra violentiam nosocomis aegrisque adlatam. Fuerat in optatis, ut Laeddis hoc in conludio se insinuaret in suam personam secundariam, quo scuto utitur, ut se protegat contra [[psychotrauma|traumata]] intoleranda: Dachani gesta, visionem liberorum mersorum, caedem uxoris, conscientiam malam. Cum non iam Andrew Laeddis esse vellet, se in personam secundariam insinuavit. Georgium Noyce ab eo mulcatum esse, quod eum "Laeddis" nomine appellaret. Halucinationes atque hemicranium quo laborabat postquam in insulam pervenerat re vera [[indicium abstinentiae|indicia abstinentiae]] erant, cum medicatione cotidiana careret. Quibus rebus oppressus Laeddis animo deficit.