Quantum redactiones paginae "Arngrimus Ionas" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 17:
Videtur ex palmario Arngrimi, titulum ''[https://books.google.de/books?id=OL5BAAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=crymogaea&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwiY28qc7LfYAhXLYVAKHQMJDfEQ6AEIKTAA#v=onepage&q=crymogaea&f=false Crymogaeae]'' (Graece ''Frigidae'' seu ''Glacialis terrae'') habente, quod peritior erat in historiam Islandiae exponendam quam in geographiam naturamve insulae describendam. Mentionem de vitae Islandorum condicionibus facit modo praeteriens, sed linguam, litteraturam, civitatem Islandiae ab inventione insulae usque ad [[Saeculum 17|saeculum XVII]] satis superque pertractat. Contendit etiam linguam Islandicam sui temporis esse [[Lingua Nordica antiqua|antiquam linguam terrarum septentrionalium]], eandem igitur linguam, quae in monumentis [[Runae|Runicis]] reperiri possit ac [[Lingua Gothica|Gothicae linguae]] cognata sit; ceteroqui eam et Latinae et Graecae linguis aequat poscitque, ut pura sustineri debeat. Opinio Arngrimo confirmabatur, cum Islandi Hafniae studentes mediaevalia manuscripta perfacile legere potuissent. Ista opinio ineunte [[Saeculum 19|saeculo XIX]] denuo a [[Rasmus Christianus Rask|Rasmo Christiano Rask]] confirmata est. Arngrimus quidem ''Vetus Pactum,'' quod Islandice ''[https://is.wikisource.org/wiki/Gamli_sáttmáli Gamli sáttmáli]'' dicitur, amissionem libertatis appellavit, sed nondum Islandiam liberam aut restitutionem liberae rei publicae cogitavit. Immo, reges Daniae et Norvegiae multis verbis laudavit propter eorum curam tutelamque subditorum Islandicorum<ref>Gunnar Karlsson: ''Den islandske renæssance''. — Annette Lassen (edidit): ''Det norrøne og det nationale.'' Háskóli Íslands, Reykiavicae 2006, pag. 29 – 40, 31 – 33.</ref>.
 
''Specimen Islandiae historicum'' librum ultimum Arngrimi fuit, in quo occupationem Islandiae (Islandice ''landnám'') descripsit negavitque Islandiam esse [[Thule|Thulen]]. Praeterea composuerat aliquotAliquot annos ante composuerat scriptum magis privatum seu biographicum, ''Apotribe virulentae et atrocis calumniae'' inscriptum.
 
Constat se poematis Latinis ac Islandicis expertus esse, praeterea scripta quaedam forensia in [[Sermo patrius|patrio]] atque alia opuscula in Latino sermone composuisse.