Quantum redactiones paginae "Arngrimus Ionas" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Here's the rest of my translation, footnotes and links included.
Linea 1:
[[Imago:Arngrimur laerdi.jpg|thumb|Arngrimus Ionas doctus. Legitur in hac caelatura anno 1592 a Georgio Dedekenio effecta: ''Dominus Arngrimus Ionas Islandus Widalinus, anno aetatis XXIIII. Fides instar aquilae.'']]
'''Arngrimus Ionas''' (aut '''Ionae filius''', [[Lingua Islandica|Islandice]] ''Arngrímur Jónsson,'' agnomine ''lærði,'' id est ''doctus;'' anno [[1568]] natus Audunarstadis in valle Vididalensi, mortuus die 27 Iunii anno [[1648]] Melstadio Midfiordensium in Islandia boreali) fuit historicus theologusque [[Islandia|Islandicus]]. Aetate progrediente sibi ipsi cognomen secundum solum natale ''Widalinum'' <sup>[sic]</sup> indidit, quod etiam nonnulli posterorum eius sibi imponebant<ref>Jakob Benediktsson: ''The Life and Career of Arngrímur Jónsson.'' Jakob Benediktsson (edidit): ''Arngrimi Jonæ opera Latine conscripta''. Bibliotheca Arnamagnæana, vol. XII. Ejnar Munksgaard, Hafniae 1957, <nowiki>ISBN 978-87-635-3359-1</nowiki>, pag. 4.</ref>.
 
== Vita ==
Fuit filius Ionae Ioannis filii ex uxore Ingibiorga Lofti filia. Testimonio suo Arngrimus octo annos natus [[Hola|Holis]] in domum familiamque [[Familia consanguinea colateralis ordinaria|consobrini]] [[Gudbrandus Thorlacius|Gudbrandi Thorlacii]], tum Holensis [[Episcopus|episcopi]], adscitus est<ref>Arngrímur Jónsson: ''Ἀποτριβὴ'' ''virulentae et atrocis Calumniae,'' J. Moses, Hamburgi 1622, pag. 27.</ref>, ubi posthac adulescens in Lyceo Holano ampla fruebatur eruditione.
 
Anno 1598 Solveigam Gunnari filiam (~1570 – 1627) in matrimonium duxit, ex qua liberos quattuor sustulit, quorum tres ad aetatem pervenerunt: Helga (1599 – 1646), Gunnarus (~1600 – 1642), Ionas (~1610 – 1658). Mortua Solveiga coniuge ad secundas transiit nuptias anno 1628, Sigridam ducens, filiam Biorni Gamalielis filii, [[Familia consanguinea colateralis ordinaria|patruelis]] Gudbrandi Thorlacii. Septem e novem liberorum ex secundo isto [[Coniugium|coniugio]] susceptorum superstites esse traditur: Thorchellus (1629 – 1677), Solveiga (~1630 – 1703), Ingibiorga (~1630 – ?), Thorlacus (1631 –  1673), Biarnius (1638 – 1690), Gudbrandus (1639 – 1719), Hilda (1643 – 1725)<ref>Jón Halldórsson: ''Um séra Arngrím Jónsson officialis.'' Hannes Þorsteinsson (edidit): ''Biskupasögur Jóns prófasts Haldórssonar í­ Hí­tardal''. II., Hólabiskupar 1551 − 1798. Prentsmiðjan Gutenberg, Reykiavicae 1915, pag. 75 – 79.</ref><ref>Finnur Jónsson: ''De Arngrimo Jonæ.'' — ''Finni Johannæi Historia Ecclesiastica Islandiæ. Tomus III.'' Gerhard Giese Salicath, Hafniae 1775, pag. 443 – 449.</ref>.
 
Septem decem annos natus in [[Universitas Hafniensis|Academia Hafniensi]] receptus est ibique quadriennium Musis militavit, quo exacto, in patriam reversus, anno 1589 Lyceo Holano rector praepositus est. Eodem anno sacris initiatus esse ac [[Capellanus|capellani cathedralis]] seu coadiutoris episcopi munus suscepisse videtur; feruntur autem rectoris officio functus esse vel in annum 1595 vel 1598. At tamen inde ab anno 1596 usque ad annum 1628 [[Vicarius generalis|vicarius episcopalis]] fuisse et [[Episcopatus (discretiva)|dioecesin]] Holensem tantisper administrasse constat, dum Gudbrandus Thorlacius, correpta [[apoplexia]] diutius aegrotatione laborans, anno 1627 fatis concessit. Sacerdos etiam in [[paroecia]] Melstadensi factus est, quo loco sedem ac domilicium constituit.
Linea 11:
Non solum fuit episcopi coadiutor familiarissimus sed etiam [[Iuris consultus|causarum actor]] fidelissimus in gravibus illius causis, quapropter anno 1592 per [[Hamburgum]] et [[Rostochium]] [[Hafnia|Hafniam]] profectus est, ut litem Gudbrandi ad iudicium regium deferret. Moratus est Hafniae usque in annum 1593. Amicitiis in itinere iunctis, imprimis cum [[Georgius Dedekenius|Georgio Dedekenio]], [[David Chytraeus|Davide Chytraeo]], [[Philippus Nicolai|Philippo Nicolai]] et aliis, haec peregrinatio atque altera in [[Dania|Daniam]] anno 1602 magni momenti fuit.  
 
Libris Latine scriptis extraneorum virorum doctorum animos ad [[Islandia|Islandiam]] mediaevalem et illius historiam priscamque litteraturam attendit, quare parens [[Renascentia litterarum|aetatis renatarum litterarum]] Islandicarum haberi possit. Ab ipso [[Christianus IV (rex Daniae)|Christiano IV]] Daniae rege in mandatis habuit, ut antiquos [[Codex|membraneos codices]] conquireret, eorum quosdam in Latinum sermonem verteret eosque Hafniam ad [[Nicolaus Kragius|Nicolaum Kragium]] historiographum regium mitteret, laboris mercedem accipiens annuos canones nobilis praedii Hallbjarnareyri. Erat epistularum commercium inter Arngrimum et nonnullos viros doctos sui temporis, exempli gratia [[Olaus Wormius|Olaum Wormium]], [[Stephanus Stephanius|Stephanum Stephanium]] et praefatum Davidem Chytraeum.
 
Flos primus industriae litterarum eius erat liber ille Hafniae anno 1593 editus ac ''[[Brevis commentarius de Islandia|Brevis Commentarius de Islandia]]'' inscriptus, quo aequalium de Islandia opiniones corrigere et emendare conatus est. Arngrimus enim ad studium laboremque incitatus erat carmine Saxonico ''[[iarchive:bub_gb_w1QvAAAAYAAJ|Van Yßlandt]],'' id est ''De Islandia,'' in [[Lingua Saxonica|dialecto Hamburgensi]] videlicet quodam Gories Peerse, qui Islandorum vitam, mores, consuetudines in permultis istorum versuum laceravisset. Quamquam carmen ipsum neglegendum ac iure nullo respectu dignum fuerit, tamen Dithmarus quidam Blefkenius his versibus inniti visus est in libello suo, cui index est ''[https://books.google.de/books?id=Kc1AAAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=blefken+islandia&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwiy9N7h67fYAhWCLVAKHcqUAPgQ6AEIJzAA#v=onepage&q=blefken%20islandia&f=false Islandia] sive populorum et mirabilium, quae in ea insula reperiuntur, accuratior descriptio; cui de Gronlandia sub finem quaedam adiecta'' ([[Lugdunum Batavorum|Lugduni Batavorum]] 1607)<ref>Viktor Hantzsch: ''Blefken, Dithmar.'' — ''Allgemeine Deutsche Biographie'' (ADB). Tomus 47, Duncker & Humblot, Lipsiae 1903, pag. 17 – 19. </ref>. Libellus Blefkenii Latine cum scriptus esset, celeriter a litteratorum publico perceptus, in [[Lingua Batava|Batavicam]] (1608), [[Lingua Theodisca|Theodiscam]] (1613), ex parte in [[Lingua Francogallica|Francogallicam linguam]] (1644) translatus et usque in sequens saeculum compluribus editionibus divulgatus est. Qua de causa Arngrimus in hunc libellum defensionem scripsit polemicam, cui titulum fecit ''[https://books.google.de/books?id=O75BAAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=anatome+blefkenianae&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwjr1o247LfYAhUCb1AKHc8gBPEQ6AEIRTAE#v=onepage&q=anatome%20blefkenianae&f=false Anatomes Blefkenianae]'', et alteram, cum descriptiones Blefkenii etiam aliis scriptoribus ut Davidi Fabricio fundamento essent, ''Epistolam pro patria defensoriam'' (1618) inscriptam.
 
Videtur ex palmario Arngrimi, titulum ''[https://books.google.de/books?id=OL5BAAAAcAAJ&printsec=frontcover&dq=crymogaea&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwiY28qc7LfYAhXLYVAKHQMJDfEQ6AEIKTAA#v=onepage&q=crymogaea&f=false Crymogaeae]'' (Graece ''Frigidae'' seu ''Glacialis terrae'') habente, quod peritior erat in historiam Islandiae exponendam quam in geographiam naturamve insulae describendam. Mentionem de vitae Islandorum condicionibus facit modo praeteriens, sed linguam, litteraturam, civitatem Islandiae ab inventione insulae usque ad [[Saeculum 17|saeculum XVII]] satis superque pertractat. Contendit etiam linguam Islandicam sui temporis esse [[Lingua Nordica antiqua|antiquam linguam terrarum septentrionalium]], eandem igitur linguam, quae in monumentis [[Runae|Runicis]] reperiri possit ac [[Lingua Gothica|Gothicae linguae]] cognata sit; ceteroqui eam et Latinae et Graecae linguis aequat poscitque, ut pura sustineri debeat. Opinio Arngrimo confirmabatur, cum Islandi Hafniae studentes mediaevalia manuscripta perfacile legere potuissent. Ista opinio ineunte [[Saeculum 19|saeculo XIX]] denuo a [[Rasmus Christianus Rask|Rasmo Christiano Rask]] confirmata est. Arngrimus quidem ''Vetus Pactum,'' quod Islandice ''[https://is.wikisource.org/wiki/Gamli_sáttmáli Gamli sáttmáli]'' dicitur, amissionem libertatis appellavit, sed nondum Islandiam liberam aut restitutionem liberae rei publicae cogitavit. Immo, reges Daniae et Norvegiae multis verbis laudavit propter eorum curam tutelamque subditorum Islandicorum<ref>Gunnar Karlsson: ''Den islandske renæssance''. — Annette Lassen (edidit): ''Det norrøne og det nationale.'' Háskóli Íslands, Reykiavicae 2006, pag. 29 – 40, 31 – 33.</ref>.
 
''Specimen Islandiae historicum'' librum ultimum Arngrimi fuit, in quo occupationem Islandiae (Islandice ''landnám'') descripsit negavitque Islandiam esse [[Thule|Thulen]]. Praeterea composuerat aliquot annos ante scriptum magis privatum seu biographicum, ''Apotribe virulentae et atrocis calumniae'' inscriptum.
 
Constat se poematis Latinis ac Islandicis expertus esse, praeterea scripta quaedam forensia in [[Sermo patrius|patrio]] atque alia opuscula in Latino sermone composuisse.
 
== Opera ==
Line 28 ⟶ 36:
* ''Krosskveðjur þess heilaga kjenniföðurs,'' [Holis] 1618
* ''Biblia parva eður Almennilegur Catechismus'' (1590)
* ''Ἀποτριβὴ'' ''[Apotribe] virulentae et atrocis Calumniaecalumniae,'' Hamburgi 1622
* ''Ἀθανασία [Athanasia] sive nominis ac famae Immortalitas reverendi ac incomparabilis viri Dn. Gudbrandi Thorlacii,'' Hamburgi 1630
* ''Specimen Islandiae historicum et magna ex parte chorographicum,'' Amstelodami 1643
Line 35 ⟶ 43:
 
== Nexus externi ==
*[http://etext.library.adelaide.edu.au/h/hakluyt/voyages/island/ BreuisBrevis Commentarius de Islandia]
 
{{bio-stipula}}
{{Scriptor-stipula}}
 
{{DEFAULTSORT:Ionas, Arngrimus}}