Quantum redactiones paginae "Suitbertus Siedl" differant

Tags: Recensio mobilis Recensio in situ mobili
Absolutorio gymnasiali recepto monasterium [[Ordo Cisterciensis|cisterciense]] ad Claram Vallem (Zwettl) in [[Austria Inferior|Austria Inferiore]] petivit; id monachium, ubi animarum et parochiarum cura maioris habebatur, mox deseruit et Graecii apud carmelitas intravit, ubi studia et contemplationes praevalebant. Tirocinium monasticum ibi anno 1940 est incohatum. [[secundum bellum mundanum|Secundo bello mundano]] stipendia merere debuit, donec ab [[Americani]]s captus esset.
 
[[Ordinatio]] sacerdotalis [[Roma]]e facta est die 23 Aprilis 1950; annoprofessor universitarius in rebus biblicis creatus est et usque annum 1987 [[salisburgum|Iuvavi]] professor universitarius in rebusAlma biblicismatre creatusmunere estfungebatur. Illo tempore [[Lentia|Lentiensi]] monasterio adhaesit. Doctoratus lauream nactus erat Graecii disserens de similitudine spiritalis doctrinae in [[Evangelium secundum Ioannem|evangelio secundum Ioannem]] et in operibus Sancti Ioannis a Cruce. Indagationes scientificas egit insuper [[Bonna]]e, Iuvavi et in [[Israël]] ubi per menses XVIII restare facultas data est.
 
Anno 1989 apud Clearwater in [[Florida]] condidit ''[[Familia Sancti Hieronymi|Familiam Sancti Hieronymi]]'', institutionem ad [[Lingua Latina ecclesiastica|Latina ecclesiastia]] promovenda et in praxi adhibenda. Sed iam antea pluries [[sancta Sedes|Sancta Sede annuente]] in Austria, [[Italia]], [[Slovenia]], [[Francogallia]] sic dictas ''Ferias Latinas'' moderatus erat ubi lingua Latina viva coleretur. Annos novissimos denuo Graecii, apud cunas monasticas suas, vitam degebat.
16 378

recensiones