Quantum redactiones paginae "Shutter Island (pellicula)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 6:
== Argumentum ==
Est annus [[1954]]. Edward "Teddy" Daniels, inquisitor scelerum, cum novo ignotoque conlega Chuck Aule navigio coniunctorio vectus Shutter Island, insulam (commenticiam) in [[Boston Harbor]] sitam pervenerat, ut eventum mirabile investigaret: Rachel Solando, cum liberos suos tres aqua mersissset, in nosocomium carcerarium Ashecliff in ea insula situm tradita erat. Nunc tamen abierat ex cella obserata ne vestigio quidem relicto inque insula aliquo loco se abdiderat. John Cawley, vir doctissimus nosocomio praepositus, viris narrat Rachelem adhuc credidisse se domi versari, suosque liberos adhuc vivere, nosocomosque ceterosque aegros esse cursores publicos, lactarios, nuntios, hortulanos. Cella inspecta Teddy miram reperit chartulam, in qua <small>LEX QVATERNIONIS, QVIS EST 67?</small> inscriptum est. Inquisitores praeterea a Cawley certiores facti sunt Lester Sheehan, psychiatrum cui cura Rachelis erat, eodem die quo abierat curanda, ferias agere coepisse. Daniels, ubi vidit [[pharus|pharum]] altam in insula inter saxa rupesque exsurgentem, ibi Rachelem latere suspictur. Quod quidem Cawley infitiatus turrim istam iam inspectam esse dicit.
[[Fasciculus:Leonardo DiCaprio (Berlin Film Festival 2010) 2 (cropped).jpg|thumb|left|Leonardus DiCaprio tirocinii ''Shutter Island'' particeps in pellicularum celebratione Berolini 2010]]
 
Aditum in nosocomium habent excepta periculosa parte C. In conloquiis percontativis habitatrix quaedam in codicillo Danielsii clam "FUGE" scripsit. Propter pestilentiam nosocomii Daniels [[hemicrania]] laborare incipit. Eadem nocte medicina doloris accepta in somnio diras vidit memoriae imagines [[internecio Dachavi facta|internecionis Dachavi factae]]. Etiam Dolores Chanal, uxor eius consumpta incensione ab Andrew Laeddis facta, eum aliquotiens cum somnio apparet perturbat admonetque Laeddis adhuc in insula versari. Aliquo loco praeterea socio suo Aule confitetur se Laeddis causa in insulam venisse, audierat enim ex Georgio Noyce, studiorum conlega, etiam [[CFA|Americanos]] in [[experimentum humanum|experimentis]] [[nazista]]rum nixos perniciosa experimenta humana hominibus nihil mali ominatis moliri: quas se velle detegere machinationes; iamque sibi vestigium esse in Shutter insulam ducens. Cognovit enim Georgium Noyce propter nefanda facinora politica in nosocomium insulae coniectum alicubi teneri maleque tractari. Etiam Andrew Laeddis in nosocomio versari dicitur. Quem suspicatur Daniels habitatorem illum 67 esse. Interea tamen Rachel Solando reperta esse nuntiatur. Itaque opus inquisitorum finitum esse videtur. Sed Daniels indicia coniurationis experimenta humana molientium iam conlegit, quae cum Aule communicat. Quibus indiciis adductus sibi persuasit, ut interdictam viseret partem C, locum infestum, ubi Georgium Noyce in obscuram custodiam conditum maleque mulcatum reperit. Noyce de experimentis funestis in insula factis admonet dicitque [[lobotomia]]s in pharo fieri; praeterea praecipit cunctos, etiam socium Aule, cum eo operose conludere.