Quantum redactiones paginae "Shutter Island (pellicula)" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{In progressu}} thumb|300px| Fasciculus:Bostonharbourtopomap.png|thumb|300px|Shutter Island, si esset, alicubi in Boston Harbor...'
 
No edit summary
Linea 5:
 
== Argumentum ==
Est annus [[1954]]. Edward "Teddy" Daniels, inquisitor scelerum, cum novo ignotoque conlega Chuck Aule navigio coniunctorio vectus Shutter Island, insulam (commenticiam) in [[Boston Harbor]] sitam pervenerat, ut eventum mirabile investigaret: Rachel Solando, cum liberos suos tres aqua mersissset, in nosocomium carcerarium Ashecliff in ea insula situm tradita erat. Nunc tamen abierat ex cella obserata ne vestigio quidem relicto inque insula aliquo loco se abdiderat. John Cawley, vir doctissimus nosocomio praepositus, viris narrat Rachelem adhuc credidisse se domi versari, suosque liberos adhuc vivere, nosocomosque ceterosque aegros esse cursores publicos, lactarios, nuntios, hortulanos. Cella inspecta Teddy miram reperit chartulam, in qua <small>LEX QVATERNIONIS, QVIS EST 67?</small> inscriptum est. Inquisitores praeterea a Cawley certiores facti sunt Lester Sheehan, psychiatrum cui cura Rachelis erat, eodem die quo abierat curanda, ferias agere coepisse. Daniels, ubi vidit [[pharus|pharum]] altam in insula inter saxa rupesque exsurgentem, ibi Rachelem latere suspictur. Quod quidem Cawley infitiatus turrim istam iam inspectam esse dicit.