Quantum redactiones paginae "Arngrimus Ionas" differant

Content deleted Content added
Some more biography Details were added, a few corrections in the former version, wikification of this first section. Another will follow on the work of Arngrímur, hopefully soon...
mNo edit summary
Linea 9:
Septem decem annos natus in [[Universitas Hafniensis|Academia Hafniensi]] receptus est ibique quadriennium Musis militavit, quo exacto, in patriam reversus, anno 1589 Lyceo Holano rector praepositus est. Eodem anno sacris initiatus esse ac [[Capellanus|capellani cathedralis]] seu coadiutoris episcopi munus suscepisse videtur; feruntur autem rectoris officio functus esse vel in annum 1595 vel 1598. At tamen inde ab anno 1596 usque ad annum 1628 [[Vicarius generalis|vicarius episcopalis]] fuisse et [[Episcopatus (discretiva)|dioecesin]] Holensem tantisper administrasse constat, dum Gudbrandus Thorlacius, correpta [[apoplexia]] diutius aegrotatione laborans, anno 1627 fatis concessit. Sacerdos etiam in [[paroecia]] Melstadensi factus est, quo loco sedem ac domilicium constituit.
 
Non solum fuit episcopi coadiutor familiarissimus sed etiam [[Iuris consultus|causarum actor]] fidelissimus fuitin gravibus inillius causis illius, quapropter anno 1592 [[Hafnia|Hafniam]], per [[Hamburgum]] et [[Rostochium]], profectus est, ut litem Gudbrandi ad iudicium regium deferret. Moratus est Hafniae usque in annum 1593. Amicitiis in itinere iunctis, imprimis cum [[Georgius Dedekenius|Georgio Dedekenio]], [[David Chytraeus|Davide Chytraeo]], [[Philippus Nicolai|Philippo Nicolai]] et aliis, haec peregrinatio atque altera in [[Dania|Daniam]] anno 1602 magni momenti fuit.  
 
Libris Latine scriptis extraneorum virorum doctorum animos ad [[Islandia|Islandiam]] mediaevalem et illius historiam priscamque litteraturam attendit, quare parens [[Renascentia litterarum|aetatis renatarum litterarum]] Islandicarum haberi possit. Ab ipso [[Christianus IV (rex Daniae)|Christiano IV]] Daniae rege in mandatis habuit, ut antiquos [[Codex|membraneos codices]] conquireret, eorum quosdam in Latinum sermonem verteret eosque Hafniam ad [[Nicolaus Kragius|Nicolaum Kragium]] historiographum regium mitteret, laboris mercedem accipiens annuos canones nobilis praedii Hallbjarnareyri. Erat epistularum commercium inter Arngrimum et nonnullos viros doctos sui temporis, exempli gratia [[Olaus Wormius|Olaum Wormium]], [[Stephanus Stephanius|Stephanum Stephanium]] et praefatum Davidem Chytraeum.