Quantum redactiones paginae "Laevinus Torrentius" differant

Content deleted Content added
m automaton: mutans categoriam Philologi Belgiae→Categoria:Philologi Belgicae
 
Linea 2:
'''Laevinus Torrentius''' ([[Batavice]] ''Liévin van der Beken''), natus [[Gandavum|Gandavi]] die 8 Martii 1525 - mortuus [[Bruxellae|Bruxellis]] die 26 Aprilis 1595, fuit homo ecclesiasticus, poeta neolatinus et philologus Belgicus. Luculentis commentariis [[Horatius|Horatium]] et [[Suetonius|Suetonium]] exornavit ; aeque notus tamen est quia poema composuit '[[Tyrannis|tyrannicidium]]' [[Gulielmus Auriacus|Gulielmi Auriaci]] glorificans.
== Vita ==
[[Iurisprudentia]]e [[Lovanium|Lovanii]] studuit atque doctoris gradum [[Bononia]]e absolvit. Deinde nonnullos annos Romae moratus est ubi diuturnas necessitudines cum eruditis viris [[Paulus Manutius|Paulo Manutio]], [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]]<ref>Correspondance II p.315 : "''[Antonium Augustinum] cum eximiae bonitatis tum doctrinae causa Romae olim magno studio colui.... et ex omnibus quos tunc Romae novi ipsum praecipue mihi imitandum proposui, tamquam vivum exemplar omnium virtututum''" (ad [[Andreas Schottus|Andream Scottum]], 30 Augusti 1588). Cf. ibid. p.444 : "''quae vir ille maximus Romae me adolescente habebat omnia videram imo et ipsius exemplo antiquarius esse coeperim''" (ad eundem 30 ianuarii 1589).</ref>, [[Fulvius Ursinus|Fulvio Ursino]]<ref>''Correspondance'' I : 18-19.</ref>, [[Gulielmus Sirletus|cardinali Sirleto]] etc coniunxit. In Belgicam reversus ab anno 1557 archidiaconus [[Brabantia Flandrensis|Brabantiae]], mox [[vicarius generalis]] [[dioecesis]] [[Leodium|Leodiensis]] fuit. Tum princeps idemque episcopus Leodiensis erat Georgius Austriacus ; Laevinus quartum adhuc episcopum ab eo vidit, nobilem iuvenem Ernestum Bavaricum, qui simul [[archiepiscopus]] [[Colonia Agrippina|Coloniensis]] erat multosque alios episcopatus cumulabat, quia per triginta annos in illo munere permansit<ref>Nonnullae epistulae ad eum missae servatae sunt.</ref>. Qua in urbe architectus [[Lambertus Lombardus]] ei pulchram domum urbanam aedificavit quae hodie ''Hôtel Torrentius'' dicitur et res patrimonialis a [[Wallonia|regione Wallonia]] anno 1969 decreta est. Iam anno 1576 episcopus [[Antverpia|Antverpiensis]] ab Hispanorum rege [[Philippus II (rex Hispaniae)|Philippo II]] designatus erat ; non tamen ante annum 1587 sedem suam occupare ei licuit, quia tum in [[Flandria]] bellum furore religioso exasperatum ardebat. Postremo ad [[Archiepiscopus|archiepiscopatum]] [[Mechlinia|Mechliniensem]] destinabatur cum morte prohibitus est quin hoc munus inire posset.
 
In ipsa ecclesia cathedrali Antverpiae humatus est. Testamento collegium [[Societas Iesu|Societatis Iesu]] [[Lovanium|Lovanii]] a se conditum (quod ''philosophicum gymnasium'' in epistolis ad Iustum Lipsium appellare solebat) heredem instituit, cui in primis locupletem bibliothecam suam et numismata legavit. De quorum numismatum excellentia in quadam epistula ad amicum Andream Scottum non sine suspicione vanitatis sic se iactabat : "''nummorum veterum aliarumque antiquitatum cum multitudine tum excellentia ac raritate in hac tota provincia cedam nemini, ne Laurinis quidem fratribus quos patronos habebat [[Hubertus Goltzius|Goltsius]]''"<ref>''Correspondance'' II, p.444. 30 ianuarii 1589. Cf. ad eundem 30 augusti 1588 "''antiquis numismatibus ceterisque antiquitatibus abundo... Haec enim mea in maiore otio voluptas (puto non inhonesta) esse solet''"</ref>. Non enim, etsi tam multis ecclesiasticis muneribus oppressus, umquam rempublicam litterariam omnino deseruit, ut ex epistolis ad philosophum [[Iustus Lipsius|Iustum Lipsium]], ad [[Typographia|typographum]] Christophorum Plantinum, ad eruditum [[Iesuitae|iesuitam]] Andream Scottum missis apparet.