Quantum redactiones paginae "Fulvius Ursinus" differant

Content deleted Content added
m →‎Si vis plura legere...: estandarizar sección
Linea 34:
== De collectionibus ==
[[Fasciculus:Tizian 083b.jpg|thumbnail|Papa [[Paulus III]] (alias Alexander Farnesius) a Titiano pictus. Prima tabula in inventario Ursiniano, quam solam si ceteram hereditatem adire noluisset Odoardo Farnesio in memoriam sui relicturus erat<ref>P. de Nolhac p.144.</ref>.]]
Omnium antiquitatum suarum inventarium accuratum, pretiis quoque uniuscuiusque rei notatis, ab ipso Fuluio conscriptum et a Petro de Nolhac nono decimo saeculo exeunte publicatum est. Pleraque collectanea ista in [[Museum Archaeologicum Nationale (Neapolis)|Museum Neapolitanum]] postremo pervenerunt ubi hodie servantur, nisi quae pulchra opera Farnesii muneris loco amicis dedere. Per omnem vitam res eiusmodi Ursinus conquisiverat atque magno sumptu collegerat : testamento patrono suo Odoardo Farnesio eas reliquit. Plerasque Romae emerat sed epistolari commercio cum eruditis amicis per omnem Europam<ref>E.g. in Hispania bibliothecarius Arias Montano, cardinalis Granvelanus, [[Antonius Augustinus]]... in Germania [[Fridericus Sylburgius]], [[Vindobona]]e [[Iohannes Sambucus]], in Belgica Carolus Langius, [[Laevinus Torrentius]], [[Iustus Lipsius]], [[Andreas Schottus]]...</ref> de novis antiquitatibus quae inveniebantur certior fiebat, eo magis quod non tantum sibi sed etiam cardinalibus Farnesiis, patronis suis, pulchra opera venabatur. Nonnumquam collectiones nummorum vel bibliothecas solidas emebat, praesertim ab eruditis hominibus quos admirabatur ([[Pyrrhus Ligorius]] , [[Petrus Bembus]], Gentilis Delphinius...) sed etiam numismata quae [[Margarita Austriaca (gubernator Nederlandiae)|Margaritae Austriacae]] olim fuerant. Divisio inventarii haec est : 1)Gemmae 2)Tabulae pictae et delineationes 3)Inscriptiones 4)Marmora 5)Numismata Latina et Graeca aurea, argentea, aenea.
 
* [[Gemma (lapis)|Gemmarum]] insculptarum plus quam quadringentae inventario inscriptae sunt, quae maxima et mira collectio erat. Effigies illustrium virorum in primis requirebat ; nonnumquam tamen nomen artificum in gemmam incisum eum decepit.