Quantum redactiones paginae "Iullus Antonius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Iullus Antonius''' (natus [[45 a.C.n.]], mortuus [[2 a.C.n.]]) filius iunior [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] et [[Fulvia (Marci Antonii uxor)|Fulvia]]e fuit. Pater Marcus Antonius ei nomen Iulli dedit, quod id gens Iulia, ex quo [[Gaius Iulius Caesar]] dictator et amicus eius ortus erat, veteribus temporibus saepe utebatur. Matre mortua anno [[40 a.C.n.]], cum pater in oriente apud [[Cleopatra]]m fuit, Iullus Romae ab [[Octavia minor]]e, sorore [[Augustus|Augusti]] et uxore Marci Antonii educatus est. Frater maior autem [[Marcus Antonius Antyllus]] post cladem Antonii apud Actium ab [[Augustus|Octaviano]] caesus est.
 
Anno [[21 a.C.n.|21]] [[Claudia Marcella maior|Claudiam Marcellam maiorem]], neptem Augusti, quae paulo ante divortium fecit ab [[Marcus Vipsanius Agrippa|Agrippa]], in matrimonium duxit<ref>[[Plutarchus]], ''Antonius'' 87.</ref>. Anno [[13 a.C.n.|13]] praetor fuit, anno [[10 a.C.n.|10]] consul ordinarius creatus est. Anno [[7 a.C.n.|7]]/[[6 a.C.n.|6]] erat proconsul [[Asia (provincia Romana)|Asiae]]. Anno [[2 a.C.n.]] stupri cum [[Iulia Maior]]e, filia Augusti et uxore [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], accusatus caesus est<ref>[[Iohannes Xiphilinus|Xiphilinus]] 101 (id est libri LV [[Dio Cassius|Dionis Cassii]] breviarium). ''Der Neue Pauly'', Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 814</ref>.
 
== Notae ==