Quantum redactiones paginae "Volfgangus Borchert" differant

Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|Borchert in pittacio cursuali Germanico '''Volfgangus Borchert''' (natus die 20 Maii 1921 [[hamburgum|Hammoniae]...'
 
Linea 5:
==Gravitudo==
Drama radiophonicum ''Draußen vor der Tür'' (foris ante ianuas) anni 1947 Volfgangum Borchert advocatum militum e bello revenientium fecit. In scaenis realibus sors militis Beckmann e bello patriam repetentis pingitur, quem patria Germania recipere nolit. Patria nova vera militibus ipsis videtur "ante fores" sita esse. Opusculum hoc in permultis scaenis producebatur; anno 1949 pelliculam ex eius argumentis fecerunt sub titulo ''Liebe 47'', anno 1957 versionem televisificam Rudolfo Noelte disponente. Etiam in lyricis (''Laterne, Nacht und Sterne'', 1946) desperatio et miseria praevalent. In [[Diegema|diegematibus]] (historiunculis brevibus aut brevissimis), quae forma ex America septentrionali in litteras Theodiscas venerat, Borchert lingua instanti urgentique exhortatur monet invocat.
In voluminibus narratoriis de belli saevitiis quoque disseret, quibus titulus et anni publicationis sunt hi: ''An diesem Dienstag'' (1947), ''Die Hundeblume'' (1947), ''Die traurigen Geranien und andere Geschichten aus dem Nachlaß'' (1962).
 
==Nexus externi==
*[http://gutenberg.spiegel.de/autor/wolfgang-borchert-1669 Opera Volfgangi Borchert in interreti]