Quantum redactiones paginae "Cracovia" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 4:
Cracovia iam saeculo VII frequentata esse censetur. Emporium ibi crescebat, silvis circumdatum, inter [[Moravia|Moravos]] et [[Bohemia|Bohemos]] saeculis IX et X disputatum, saeculo X exeunte a Polonis raptum. Ab anno [[1038]] urbs capitalis fuit regni Polonici. Annis [[1241]] et [[1259]] a [[imperium Mongolicum|Mongolis]] capta et delapidata est. Rex [[Casimirus III (rex Poloniae)|Casimirus III]] suburbia occidentalia in novam urbem nomine [[Casimiria]]m erexit, sed in ipsa Cracovia [[Universitas Iagellonica|universitatem]] anno [[1364]] condidit, mediae Europae post [[Praga|Pragensem]] antiquissima, quam alumni semper "almam matrem Cracoviensem" sed recentiores "universitatem Iagellonicam" nuncupant e nomine domus regnatricis [[Iagellonici|Iagellonicae]] quae ab anno [[1385]], Cracoviae in urbe sedens, provincias [[Lituania|Lituanicas]] Polonicasque necnon alias imperabat usque ad annum [[1596]] quo caput [[res publica utriusque nationis|regni Polonici magnique ducatus Lituaniae]] iussu regis [[Sigismundus III|Sigismundi III]] [[Varsavia]]m remotum sit. Cracovia anno [[1655]] a [[Suecia|Suecis]] capta mox sub regno Polonico recepta est. Ab anno [[1815]] urbs libera fuit sub tutela civitatum circumiacentium, titulo [[res publica Cracoviensis|rei publicae Cracoviensis]], sed ab anno [[1846]] usque in [[1918]] [[imperium Austrohungaricum|imperio Austrohungarico]] subiecta est. A quo anno pars est rei publicae [[Polonia]]e.
 
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles - CRACOVIA.png|thumb|upright=1.5|Despectus in urbiesurbes gemellas Cracoviam et [[Casimiria]]m (''[[Chronicon Norimbergense]]'', 1493)]]
Urbs vetus a [[UNESCO|Societate Educativa, Scientifica, et Culturali]] [[Consociatio Nationum|Consocietatis Nationum]] inter [[UNESCO Mundi Hereditas|patrimonium culturae orbis terrarum]] inscripta est.