Quantum redactiones paginae "Cracovia" differant

Content deleted Content added
+
mNo edit summary
Linea 2:
'''Cracovia''' {{victio|Cracovia|ae|f}}, [[Polonice]] ''Kraków'', est antiqua [[Polonia]]e [[urbs]] ad [[Vistula]]m [[flumen]] iacens, secunda civitatis omnis quo ad numerum incolarum pertinet. Ibi anno 2017 homines 766 739 habitabant.
 
Cracovia iam saeculo VII frequentata esse censetur. Emporium ibi crescebat, silvis circumdatum, inter [[Moravia|Moravos]] et [[Bohemia|Bohemos]] saeculis IX et X disputatum, saeculo X exeunte a Polonis raptum. Ab anno [[1038]] urbs capitalis fuit regni Polonici. Annis [[1241]] et [[1259]] a [[imperium Mongolicum|Mongolis]] capta et delapidata est. Rex [[Casimirus III (rex Poloniae)|Casimirus III]] suburbia occidentalia in novam urbem nomine [[Casimiria]]m erexit, sed in ipsa Cracovia [[Universitas Iagellonica|universitatem]] anno [[1364]] condidit, mediae Europae post [[Praga|Pragensem]] antiquissima, quam alumni semper "almam matrem Cracoviensem" sed recentiores "universitatem Iagellonicam" nuncupant e nomine domus regnatricis [[Iagellonici|Iagellonicae]] quae ab anno [[1385]], Cracoviae sedens, provincias [[Lituania|Lituanicas]] Polonicasque necnon alias imperabat usque ad annum [[1596]] quo caput [[res publica utriusque nationis|regni Polonici magnique ducatus Lituaniae]] iussu regis [[Sigismundus III|Sigismundi III]] [[Varsavia]]m remotum sit. Cracovia iterum anno [[1655]] a [[Suecia|Suecis]] capta est.
 
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles - CRACOVIA.png|thumb|upright=1.255|Despectus in urbies gemellas Cracoviam et [[Casimiria]]m (''[[Chronicon Norimbergense]]'', 1493)]]
Urbs vetus a [[UNESCO|Societate Educativa, Scientifica, et Culturali]] [[Consociatio Nationum|Consocietatis Nationum]] inter [[UNESCO Mundi Hereditas|patrimonium culturae orbis terrarum]] inscripta est.
 
==Incolae noti==
[[Fasciculus:Barbakan Krakow z ulicy Basztowej.jpg|thumb|[[Barbacanum Cracoviense]] anno circiter 1498 constructum]]
[[Fasciculus:A-10 Sukiennice w Krakowie Kraków, Rynek Główny MM.jpg|thumb|upright=1.25|[[Mercatus textilis (Cracovia)|Mercatus textilis]] medio foro principali eminens]]
[[Stanislaus Lem]] anno [[2006]] Cracoviae mortuus est. Inter discipulos universitatis praeclaros sunt [[Nicolaus Copernicus]] et Carolus Wojtyła ([[Ioannes Paulus II|Ioannes Paulus Papa II]]).
 
== Bibliographia ==
[[Fasciculus:1697 Pufendorf View of Krakow (Cracow), Poland - Geographicus - Krakow-pufendorf-1655.jpg|thumb|upright=2|"Cracovia sedes regia obsessa et à Serenissimo Sveogothorum Rege Carolo Gustavo deditione capta die 8 Octobris 1655" (delineatio anni 1697)]]
; Opera antiquiora
* [[Augustus Essenwein|August Essenwein]], ''Die mittelalterlichen Kunstdenkmale der Stadt Krakau''. Norimbergae, 1867 {{Google Books|BrpMAAAAcAAJ}}