Quantum redactiones paginae "Lucius Annaeus Seneca minor" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
m →‎De operibus: a me scriptis pauca addo
Linea 22:
Scripsit Seneca etiam [[satura]]m seu Ludum de morte [[Claudius|Claudii]], qui ''[[Apocolocyntosis]]'' (fere 'mutatio in cucurbitam') inscribitur, ita ut "apotheosis" imperatoris subaudiatur et irrideatur; deinde opus de philosophia naturali in septem libros digestum, quod ''[[Naturales quaestiones (Seneca)|Naturales quaestiones]]'' inscribitur; varios dialogos philosophicos; 124 epistulas ad [[Lucilius|Lucilium]], quae sunt de quaestionibus ad mores pertinentibus; decem vel novem etiam [[tragoedia]]s. Senecae interpretatio philosophiae Stoicorum magnum momentum habuit ad progressum morum partis philosophiae. Spectacula eius magnopere formas dramatum [[Renascentia]]e constituerunt, praesertim in [[Anglia]] saeculo decimo sexto [[Elisabetha I (regina Anglica)|Elisabetha regina]].
 
Sub nomine eiusdem philosophi tradita - eique a perpaucis viris doctis partim attributa - sunt septuaginta duo epigrammata<ref>Contenta sunt in ''Anthologia Latina'' (Riese, Lipsiae 1894 [secunda editio]). Alias editiones curaverunt D. R. Shackleton Bailey (Stutgartiae 1982); C. Prato(''Gli epigrammi attributi a L. Anneo Seneca. Introduzione, testo critico, traduzione, commento, indice delle parole''. Roma 1964); qua usi sunt Canali, Luca / Galasso, Luigi (''Lucio Anneo Seneca, Epigrammi. Introduzione e traduzione di Luca Canali, note di Luigi Galasso. Testo latino in fronte''. Rizzoli Milano, 1994).</ref>. Scripta sunt, ut putatur, secundo p. Chr. n. saeculo. Partim habent quandam similitudinem cum carminibus [[Publius Ovidius Naso|Ovidii]] et [[Marcus Valerius Martialis|Martialis]] et [[Silius Italicus|Silii Italici]], sed imprimis plena sunt doctrinis Stoicorum. Cupiditatem regnandi et expugnandi velut [[Xerxes|Xerxis]], [[Gaius Iulius Caesar|Caesaris]], [[Gnaeus Pompeius|Pompei]] vituperant. Sed illius contemptionis fortunae, quam philosophi Stoici postulavere, non sunt testimonia. Fingunt enim a Seneca exule in [[Corsica]] insula scripta esse, et, oblitus illarum quas ipse scripsit consolationum, iste Seneca sicut Ovidius in suis [[Tristia ex Ponto|Tristibus ex Ponto]] iste Seneca saepe suam queritur tristem sortem.
 
[[Fasciculus:Nuremberg chronicles f 105r 1.png|thumb|upright=0.75|Mors Senecae in ''[[Liber chronicarum (Schedel)|chronicis Norimbergensibus]]'' anno 1493 ficta.]]