Quantum redactiones paginae "Latona" differant

Content deleted Content added
Linea 9:
 
==De cultu Lycio==
Latona in Graecia quidem honorabatur sed eius maximum templum in [[Lycia]] in finibus civitatis Xanthi invenitur, ''Letôon'' dictum (quod Latine Latonium dicas). A dynasta Arbina medio quarto saeculo a.C.n. ex oraculo [[Pythia|Pythico]] aedificatum est qui Graecis moribus delectabatur atque eos in Lyciam introducere volebat. Postea, commune omnium Lyciorum, illud templum a confoederatione Lycia curabatur et eius concilia plerumque inibi habebantur<ref>Institut français d'études anatoliennes, ''Inscriptions d'époque impériale du Létôon''. Paris : Klincksieck, 1981. ''L'Archéologue'' 144 (2017/2018) : 17.</ref> (hodieque vestigia eius exstant). Prope templum fons erat unde orta est fabula ab Ovidio relata, Latonam Iunonem fugientem sitim ibi extinguere voluisse et agricolas Lycios sese prohibentes in ranas mutasse<ref>[[Metamorphoses (Ovidius)|Metam]]. VI.313-382.</ref>. In hoc fonte [[Nympha|nymphaeum]] aedificari iussit imperator [[Hadrianus (imperator)|Hadrianus]].
 
== Notae ==