Quantum redactiones paginae "Latona" differant

Content deleted Content added
Linea 8:
Iam homines, ut deam, Latonam aris et donis venerabantur, cum [[Niobe]] regina [[Thebae (Graecia)|Thebanorum]] ei divinos honores recusavit et paucitatem liberorum exprobravit, cum ipsa fertilitatem suam ad astra tolleret, septem maribus filiis totidemque feminis superba. Tum despecta Latona apud liberos questa est, qui omnes filios et filias Niobae sagittis confixerunt. Quae fabula Romae in porta eburnea [[Templum Apollinis in Palatio|templi Apollinis]] [[Palatinus mons|Palatini]]<ref>Anno [[28 a.C.n.]] dedicatum est. Vide [[Propertius]] II,31.</ref> sculpta est, in quo templo deus inter matrem Latonam<ref>Quae statua Latonae opus Cephisodoti dicebatur, filii Praxitelis. [[Plinius maior]] libro XXXVI de ''Historia Naturali'' capitulo 24</ref> et sororem Dianam videbatur. Pythonem quoque serpentem, quod iussu [[Hera|Iuno]]nis matrem persecutus erat, et [[Tityus|Tityum]] gigantem, quod eam comprimere conatus erat, sagittis suis necavit [[Apollo]].
==De cultu Lycio==
Latona in Graecia quidem honorabatur sed eius maximum templum in [[Lycia]] in finibus civitatis Xanthi invenitur, ''Letôon'' dictum (quod Latine Latonium dicas). A dynasta Arbina medio quarto saeculo a.C.n. ex oraculo [[Pythia|Pythico]] aedificatum est qui Graecis moribus delectabatur atque eos in Lyciam introducere volebat. Postea commune omnium Lyciorum illud templum a confoederatione Lycia curabatur<ref>Institut français d'études anatoliennes, ''Inscriptions d'époque impériale du Létôon''. Paris : Klincksieck, 1981. </ref> (hodieque vestigia eius exstant).
 
== Notae ==