Quantum redactiones paginae "Cassius Dio" differant

Praeter leges et instituta alia res ei cordi fuit, quae nobis quidem absurdior hodie videtur : oracula, portenta ceteraque omina quibus dei mortalibus futura praenuntiare credebantur diligentissime enumerat. Alioqui in rebus bellicis mediocris historicus erat qui ad patheticum et dramaticum spectabat potius quam ad veritatem. Nonnumquam tamen fontem magni pretii sequitur : ne in proeliis quidem narrandis semper et ubique negligendus est !
 
Errores multi, ut aequum erat in tam vasto opere, a criticis modernis deprehenduntur praesertim in chronologia et in geopraphia : non plures tamen, immo pauciores fortasse quam apud [[Appianus Alexandrinus|Appianum]], ne de [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo]] loquar. Nonnumquam tamen illi errores velut ex demontratione suscepta oriri videntur : ita postquam [[Marcus Antonius|Marco Antonio]], [[Plutarchus|Plutarchum]]<ref>''Marcus Antonius'' 34.</ref> aliosque auctores secutus, obiecerat quod legato suo [[Publius Ventidius Bassus|Ventidio]] ob [[Parthia|Parthicas]] victorias invideret, addidit Ventidium mortuo demum Marco Antonio [[Triumphus|triumphasse]]<ref>IL.21 Cf. XLVIII.41. Errat fortasse etiam quia sub imperatoribus triumphum legatis decernere nefas erat.</ref>, quod falsum esse per [[Fasti triumphales Romanorum|Fastos Capitolinos]]<ref>Et [[Plutarchus|Plutarchum]], ''Antonius'' 34</ref> scimus (triumphavit die 27 novembris anno 38 a.C.n.). Item anno [[56 a.C.n.]] dum de crescente certamine et invidia inter Pompeium et Caesarem loqui incipit<ref>XXXIX.25-27.</ref>, quae ad bellum civile rempublicam Romanam praeceps datura erat, Lucensis pacti obliviscitur quo eo ipso anno [[triumviratus]] confirmatus et renovatus est quodque apud multos auctores memoratum invenimus<ref>E.g. [[Plutarchus]], ''Pompeius'' 51 et ''Crassus'' 14.</ref>. Qui errores vel omissiones non necessario voluntarii iudicandi sunt sed Dioni demonstratione sua elato facta cum assertionibus suis non congruentia in mentem non veniunt. Inconcinnitatibus quibusdam quoque lector occurrerit cum Dio Cassius fontes diversos male inter se consutos iuxta ponit : ita libro 48 fontem Octaviano triumviro faventem diu sequi videtur cum subito eum accusat quod [[Perusinum bellum|senatores Perusinos]] patris Iulii Caesaris [[Manes|Manibus]] immolasset et ita sacrificia humana renovasset<ref>XLVIII.14. Cf [[Suetonius|Suet]]. ''Aug''. 15. [[Seneca]], ''Clem'' I.11. De genuitate huius facti inter modernos auctores non constat.</ref> quamquam erant scriptores alii qui Octavianum a militibus suis impulsum esse dicerent ut de paucis, velut invitus et coactus, supplicium sumeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Bell. civ''. V.201. [[Velleius Paterculus]] II.74.</ref>. Inconstantiam eiusdem generis in aestimatione philosophi Senecae iam animadverterat [[Michael Montanus]]<ref>''Essais'' [https://fr.wikisource.org/wiki/Page:Montaigne_-_Essais,_%C3%89d_de_Bordeaux,_2.djvu/359 II.32]</ref>.
 
In summa de praeteritis rebus pretiosum testimonium nos reliquit Dio Cassius, iusta suspicione tamen et iudicio critico recipiendum. Res vero suae aetatis quibus ipse interfuit aut a testibus audivit peculiari cura sese relaturum esse pollicebatur<ref>73.18</ref> nec dubium est quin ad cognoscenda regna Commodi Severique eorumque successorum relatio Dionis etiamsi mutila ad nos pervenit et ad omnia arcana imperii ipse non admissus est, fons primi ordinis habeatur.