Quantum redactiones paginae "Ioannes Giono" differant

Content deleted Content added
m Francogallicum nomen in definitionem addidi.
mNo edit summary
Linea 1:
{{Capsa hominis Vicidata}}
'''Ioannes Giono''' sive [[Francogallice]] '''Jean Giono''' (natus [[Manoasca|Manoascae]] in [[vicus|vico]]oppido [[Tabula administrativa Franciae|praefecturae]] [[Alpes Provinciae|Alpium Provinciae]] in [[regio]]ne [[Provincia et Alpis|Provincia et Alpibus]] die [[30 Martii]] [[1895]]; ibidem mortuus die [[9 Octobris]] [[1970]]) fuit [[scriptor]] et [[histrio|scaenicus]] [[Francia|Francicus]]. Multae ex eius [[fabula|fabulis]] in agris Provinciae aguntur. Eius [[mythistoria]]e, ab [[imaginatio]]ne vel [[Graecia antiqua]] inspiratae, statum hominis in [[mundus|mundo]] depingunt, de [[ethica|moralibus]] [[metaphysica|metaphysicisque]] quaestionibus tractant, atque universali gravitate imbutae sunt.
 
Giono amicus factus est [[Lucianus Jacques|Luciani Jacques]], [[Andreas Gide|Andreae Gides]], et [[Ioannes Ghéhenno|Ioannis Guéhenno]], [[pictor]]um [[Georgius Gimel|Georgii Gimel]] et [[Sergius Fioro|Sergii Fioro]] consobrini sui.
Linea 28:
Ante etiam belli finem, [[Imperium Germanicum (1933-1945)|Germanos]] faventium propinquus fuisse exprobratus est. In [[diarium|diario]] ''[[Aujourd'hui (diarium Francogallicum)|Aujourd'hui]]'' tres annos scriptavit, et [[nazismus|nazisticum]] diarium ''[[Signal (diarium)|Signal]]'' documentarium Ioanni Giono dedicavit. Giono per [[Radio Paris]] eloquebatur <ref> Jean Garcin, ''De l'Armistice à la Libération dans les Alpes de Haute-Provence, 17 juin 1940-20 août 1944, Chronique - Essai sur l'histoire de la Résistance avec un prologue 1935-1940 et un épilogue 1944-1945'', DL 4e trimestre 1990, Imprimerie Vial, p. 81.</ref>. [[Regimen Viciacense]] eius cogitationes seduxit et eis politico modo fructum est<ref>Henri Pollès, ''L'opéra politique'', Paris, Gallimard, 1937, p. 207.</ref>. Pro certo tamen habetur Giono rebellos, [[Iudaei|Iudaeos]] et [[communista]]s ab 1940 abscondisse et auxiliatum esse<ref>Articulus ''Encyclopaedia Universalis'', "Jean Giono" a Laurent Fourcaut</ref>. Opus Hitlerismi recusationis signa interdum continet. Nam non solum ''[[Le Voyage en Calèche]]'' Decembri [[1943]] a Franciam occupantibus Germanis prohibitum fuit, sed etiam Angelo III a Germanis persequitur in inedito mythistoriae ''[[Mort d'un personnage]]'' initio; notandum est etiam personae Clef-des-Coeurs exitium in ''Ennemonde''.
 
[[Bomba]] ante Ioannis Giono domum nocte inter 11 et 12 Ianuarii 1943 deposita est, displodendoque neminem vulneravit, [[ianua]]m tamen delevit<ref>Laurent Fourcaut, "Jean Giono (1895-1970)", ''Encyclopædia Universalis''. [http://www.universalis.fr/encyclopedie/jean-giono Lege in rete] ([http://archive.wikiwix.com/cache/?url=http%3A%2F%2Fwww.universalis.fr%2Fencyclopedie%2Fjean-giono%2F archive]). {{Ling|Francogallice}}</ref>. Post bellum Giono cum hoste cooperavisse accusatus est iterumque in carcerem Septembri 1944 coniectus est, praesertim quia per ''[[La Gerbe (diarium)|La Gerbe]]'', Nazistas favens diarium, ''[[Deux Cavaliers de l'orage]]'' publicaverat, atque propter [[photographia|photographicum]] documentarium in ''Signal''<ref>Jean Montenot, ''Giono'', Lire, no 380, Novembri 2009.</ref>. Indemnatus mense Ianuario 1945 liberatus est: non inculpatus fuit. Nihilominus, Comitatus Nationalis Scriptorum eum proscripsit ne eius opera in Francogallia publicare liceret.
 
{{scriptor-stipula}}