Quantum redactiones paginae "83 a.C.n." differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
Linea 1:
{{Decennium|-9|LXXXIII}}
[[AUC|AVC]] DCLXXI, [[Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (consul 83 a.C.n.)|Lucio Cornelio Scipione Asiatico (vel Asiageno)]] et [[Gaius Norbanus|Gaio Norbano]] consulibus
 
==Eventa==
== Eventa ==

=== Primum bellum civile Romanorum ===
*'''Vere''' [[Sulla|Sylla]] quinque legiones (in totum cum sociis et auxiliariis quadraginta milia hominum) e Graecia [[Brundisium]] traicit. [[Quintus Caecilius Metellus Pius|Quintum Metellum Pium]] statim sive ex Liguria sive ex Africa cum nonnullis copiis ad sese venientem sibi consociavit : uterque aequo iure exercitus ducebat quoniam ambo [[Proconsul|proconsules]] adhuc esse adfirmabant, quamquam senatus populusque Marianae factioni oboedientes imperium ambobus iamdiu abrogaverant. Item [[Pompeius]] qui tres legiones in [[Picenum|Piceno]] e clientibus patris sui privatim conscripserat Syllam sponte sua adiit atque societatem cum eo iniit. Econtra pars [[Senatus Romanus|senatus]] quae Romae remanserat et incolae Urbis saevitiam ultoris paventes cum consulibus et [[Gnaeus Papirius Carbo|Papirio Carbone]] faciebant. Ita ad senatus consultum ultimum ventum est, ''curarent consules ne quid respublica detrimenti caperet''.
*Sylla et Metellus a Brundisio iter in [[Campania (Italia)|Campaniam]] fecerunt et consulem [[Gaius Norbanus|Norbanum]] ad montem Tifatam vicerunt. Alterius consulis milites ad [[Teanum Sidicinum]] a [[Lucius Cornelius Scipio Asiaticus (consul 83 a.C.n.)|Scipione]] ad Syllam defecere et [[Consul|consul]] solus in castris una cum filio captus est.
*[[Quintus Sertorius]] in Hispaniam, provinciam iamdiu sibi decretam, profectus, cum a praetoribus illius provinciae acceptus non esset, novum bellum movit.
* '''Mense Iulio''' [[Capitolium]] Romae ignota de causa exarsit.
===Bella Mithridatica===
*In Cappadocia ''secundum bellum Mithridaticum'' inter praetorem [[Lucius Licinius Murena (pro praetore in Asia)|Lucium Licinium Murenam]] et Mithridatem VI.
 
=== Bella Mithridatica ===
==Nati==
*In Cappadocia ''secundum bellum Mithridaticum'' inter praetorem [[Lucius Licinius Murena (pro praetore in Asia)|Lucium Licinium Murenam]] et Mithridatem VI.
 
== Nati ==
* [[Marcus Antonius]] magistratus et vir publicus (mortuus anno [[30 a.C.n.]])
 
== Mortui ==