Quantum redactiones paginae "Publius Cornelius Dolabella (consul 44 a.C.n.)" differant

Content deleted Content added
Linea 5:
'''Publius Cornelius Dolabella''' nobilissima familia Corneliorum ortus est; pater eius [[praetura]]m et [[Asia (provincia Romana)|Asiae]] [[proconsul]]atum gesserat.
 
Tulliam, [[Cicero]]nis unicam filam, anno [[50 a.C.n.]] uxorem duxit. Post quadriennium vero cum ea divortium fecit nec umquam bonus maritus fuit: nam multas amicas habuisse dicitur, nonnullas et matronas nobiles. Ne approbarat quidem hoc matrimonium [[Cicero]]: nam tum [[proconsul]] in [[Cilicia]] erat, cum Terentia uxor id contraxit. Nec bonus maritus fuit : nam ob suspicionem adulterii cum Publio Dolabella [[Marcus Antonius]] uxorem, sobrinam Antoniam, repudiavit<ref>[[Plutarchus]], ''Ant''. 9.</ref> (48 a.C.n.).
 
Tam brevi statura fuit, ut urbanum dictum [[Cicero]]nis vulgo ferretur ac quarto saeculo apud [[Macrobius|Macrobium]] adhuc memoraretur. Nam cum vidisset longo gladio Dolabellam adcinctum: "Quis, inquit, generum meum ad gladium adligavit?"