Quantum redactiones paginae "Scepticismus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 34:
 
{{Citatio|Sic autem rejicientes illa omnia, de quibus aliquo modo possumus dubitare, ac etiam, falsa esse fingentes, facile quidem, supponimus nullum esse Deum, nullum coelum, nulla corpora; nosque etiam ipsos, non habere manus, nec pedes, nec denique ullum corpus, non autem ideo nos qui talia cogitamus nihil esse: repugnat enim ut putemus id quod cogitat eo ipso tempore quo cogitat non existere. Ac proinde haec cognitio, ego cogito, ergo sum, est omnium prima & certissima, quae cuilibet ordine philosophanti occurrat.<ref>''Principia philosophiae'' 1.7.</ref>}}
 
Prima veritas — id est ''[[cogito ergo sum|cogito, ergo sum]]'' — quomodo intellegenda sit, a multis philosophis disputatur. Ex quo fit, ut Cartesius suam cogitationem suamque exsistentiam certas et indubitabiles arbitraretur? Qua quidem quaestione tortuosa occupari non necesse videtur, nam hic sufficiet de ratione Cartesiana referre. Cartesius, cum igitur rem cogitantem se esse agnovisset suamque exsistentiam indubitabilem perspexisset, examinare volebat, e quo emanaret alicuius rei certitudo vel indubitabilitas. Suam quidem exsistentiam nunc clare et distincte noverat. Itaque arbitrabatur se rationem generalem constituere posse: verum est quod clare et distincte percipere potest.