Quantum redactiones paginae "Peripatetici" differant

Content deleted Content added
de Adademia Platonis et scholastica
Linea 6:
Post Theophrastum [[Strato Lampsacenus]] (ex anno 288/287 aut 287/286 a.C.n.) et [[Lyco ex Troade]] (ex anno 270/267 a.C.n.) scholarches fuerunt, exinde autem Aristo Ceus (ex anno 224 a.C.n.), Critolaus Phaselis (ex medio saeculo a.C.n.) et Diodorus Tyreus (usque annum 110 a.C.n.). Post Lyco nulla iam opera doxographica tradita sunt, verisimiliter schola ipsa primo saeculo a.C.n. abolita est. Scholae locus bello Mithridatico 86 a.C.n. vastatus est.
 
Etsi Peripatus schola eisdem rebus studebat quas iam Aristoteles tractavissettractaverat, solus Theophrastus eandem plenitudinem rerum coluit ac magister eius cum ceteri discipuli eius singulis rationibus indulgentes philosophiam neglexeruntneglegerent. Multorum operum ab iis confectorum tituli nobis traditi sunt acat nulla scripta integre supersunt. Maiorem tantum partem cuiusdam operis [[Aristoxenus|Aristoxeni]] ad harmoniam et rhythmum spectanti recepimus. Strato fuit ultimus clarus vir doctus ex schola Peripatetica. Post eum discipuli scholae ad orationes et verbositatem descenderunt.
 
Ex secunda parte tertii saeculi a.C.n. nomine Peripateticorum etiam ad auctores biographiam et historiam litterarum colentes describendos utebantur.